OCR Output

762 | TO ANTONY OF LUXEMBURG 201

officio boni fidique amici, qui dum collationem quam nominationem 20
valere mauis, Abbatis honori consulis; sed meo iudicio nonnihil
fauoris meretur hee Academia, qua non alia magis hoc seculo floret
egregiis studiis, praesertim cum huius alumnus sit dominus ipse.
Nec grauabitur admodum hisce nominationibus; vna atque altera
defunctus fuerit, postremo Theodoricus ipse ad hoc muneris egregie 25
idoneus, vtpote sic eruditus in re theologica vt equet aliquot magistros
nostros, deinde moribus integris ac synceris, postremo facilis ac
festiuus et ad vitam communem accommodatissimus. Possidet iam
menses aliquot, sed interim sacerdocii fructus ab Episcopo Traiectensi
intercipiuntur. Abhorret a litibus. Aduersarius cedit. Tantum 3
superest vt dominus suo fauore comprobet quod per se tamen aequum
est. Vult Theodericus in solidum hoc beneficium debere Abbati,
debitor mihi crede non pessimae fidei futurus. Proinde maiorem in
modum te rogo, quando verbo id potes, effice vt hic quod petit asse¬
quatur; aut si id fieri non potest, cupit rem absque longa litigandi 35
molestia iurisperiti cuiuspiam arbitrio transigi, etiam qua pensatione
placandus sit aduersarius. Sed fuerit hoc humanitatis domini solidum
hoc benificium donare vel huic Academiae vel huius dotibus. Nam
de me nihil dicam ; qui tamen si quid valeam apud vos, non recusem
et ipse pro eo quod in hune collatum erit, me debitorem colligare. 40

Quid autem me obligem qui iam olim in ere vestro sum, nexo manci¬
pioque vester ?

DS

Mitto tibi Paulum Romane loquentem. Non audebam hune
pluribus libellis onerare, et sciebam tibi omnia cum medico esse
communia. Moria theologis quibusdam displicebat ; at hic libellus 45
nemini non placet. Saluta meis verbis optim)um Ghisbertum cum
coniuge, mihi nune opinor propicia, cum absim tam procul, tum
Carolum oeconomum cum sua nympha. Et si incideris in Priorem
Cartusiensium, bene salutatum (admoneas) quod Reuch(l)inicae
epistole exemplar mihi nondum remiserit. Bene vale, Antoni 50
amicorum optime.

25. egredie MS.: corr. LB. 26. equat MS. : corr. LB. 30. sedit cedit
MS., priore tamen deleto. Cf. Ep. 673. 6 n. 4I. nexo MS.: nexu LB. Sed cf.
Cic. Fam. 7. 30. 2. 44. LB: onerari MS. 45. cOmenia MS. ? : oblitterauit
LB. 48. insideris MS. : corr. LB. 49. salutatum MS., in fine versus :
saluta, tum LB. 50. LB: Antonij MS. Cf. Ep. 760.4.

44. medico] Ghisbert ; 11, 3,46. 48. Priorem] Cf. Ep. 673. 6.