OCR
762 | TO ANTONY OF LUXEMBURG 201 officio boni fidique amici, qui dum collationem quam nominationem 20 valere mauis, Abbatis honori consulis; sed meo iudicio nonnihil fauoris meretur hee Academia, qua non alia magis hoc seculo floret egregiis studiis, praesertim cum huius alumnus sit dominus ipse. Nec grauabitur admodum hisce nominationibus; vna atque altera defunctus fuerit, postremo Theodoricus ipse ad hoc muneris egregie 25 idoneus, vtpote sic eruditus in re theologica vt equet aliquot magistros nostros, deinde moribus integris ac synceris, postremo facilis ac festiuus et ad vitam communem accommodatissimus. Possidet iam menses aliquot, sed interim sacerdocii fructus ab Episcopo Traiectensi intercipiuntur. Abhorret a litibus. Aduersarius cedit. Tantum 3 superest vt dominus suo fauore comprobet quod per se tamen aequum est. Vult Theodericus in solidum hoc beneficium debere Abbati, debitor mihi crede non pessimae fidei futurus. Proinde maiorem in modum te rogo, quando verbo id potes, effice vt hic quod petit assequatur; aut si id fieri non potest, cupit rem absque longa litigandi 35 molestia iurisperiti cuiuspiam arbitrio transigi, etiam qua pensatione placandus sit aduersarius. Sed fuerit hoc humanitatis domini solidum hoc benificium donare vel huic Academiae vel huius dotibus. Nam de me nihil dicam ; qui tamen si quid valeam apud vos, non recusem et ipse pro eo quod in hune collatum erit, me debitorem colligare. 40 Quid autem me obligem qui iam olim in ere vestro sum, nexo mancipioque vester ? DS Mitto tibi Paulum Romane loquentem. Non audebam hune pluribus libellis onerare, et sciebam tibi omnia cum medico esse communia. Moria theologis quibusdam displicebat ; at hic libellus 45 nemini non placet. Saluta meis verbis optim)um Ghisbertum cum coniuge, mihi nune opinor propicia, cum absim tam procul, tum Carolum oeconomum cum sua nympha. Et si incideris in Priorem Cartusiensium, bene salutatum (admoneas) quod Reuch(l)inicae epistole exemplar mihi nondum remiserit. Bene vale, Antoni 50 amicorum optime. 25. egredie MS.: corr. LB. 26. equat MS. : corr. LB. 30. sedit cedit MS., priore tamen deleto. Cf. Ep. 673. 6 n. 4I. nexo MS.: nexu LB. Sed cf. Cic. Fam. 7. 30. 2. 44. LB: onerari MS. 45. cOmenia MS. ? : oblitterauit LB. 48. insideris MS. : corr. LB. 49. salutatum MS., in fine versus : saluta, tum LB. 50. LB: Antonij MS. Cf. Ep. 760.4. 44. medico] Ghisbert ; 11, 3,46. 48. Priorem] Cf. Ep. 673. 6.