OCR Output

194 LETTERS OF ERASMUS [1518

in immensum attollens omnia, vt nec deprecari liceat quod illa tot
linguis tribuit, nec tueri queam quod imponit. Scio nihil esse pul¬
chrius quam principibus placuisse viris ; sed interim dum ipse domi
me meo metior pede, quam gratum est animo eos viros bene de me
1o sentire, quibus vt probari pulcherrimum est, ita displicere turpissi¬
mum, tam molestum est nihil esse quod illorum vel amicae de nobis
opinioni vel magnificae expectationi respondeat : vt iam non aliam
gratiam famae buccinatrici debeam quam indoctus citharoedus ei a
quo in theatrum frequentissimum producatur aurea palla, aurea
15 insignis cithara, mox, vt canere ceperit, oxibilandus. Nihil in me
visendum: et tamen si quid est, id lucubrationibus meis expressum
est. Illic optima nostri pars est; quod superest, theruncio non emas,
Attamen tam amanter inuitatus cupidissime aduolassem ad tuam
celsitudinem. Sed primum deterret coelum plusquam hybernum,
20 deinde valetudo cum per se imbecilla, tum immodicis in quibus nune
versor laboribus sic afflicta vt eam vix domi abditus tuear. Tanta
enim contentione desudo in Nouo Testamento iterum innouando, vt
ipse his inueterauerim ; dumque illuå a senio situque vindico, ipse
mihi geminum senium ac situm contraxerim. Certum est enim aut
25 immori negocio semel suscepto, aut tale reddere vt et Leone decimo
dignum videatur et posteritate. Iam vero eo progressi sumus vt,
licet mediis adhuc in fluctibus luctemur, tamen procul portus pau¬
latim sese aperiat: in quem, si Christi aspirauerint aurae, ante
quadragesimam appellemus. Tum et coelo mitiore et animo magis
30 vacuo accurram ad reuerendisshnam paternitatem tuam, vel hirun¬
dines ac ciconias praeueniens. Quod si ne hoc quidem morae indulges,
contemptis ac posthabitis omnibus aduolabimus.
Sed hisce de rebus aliquanto copiosius scripsimus optimo Paschasio;
cui multis nominibus felicissimo hoc tamen praecipue gratulor, quod
35 gratus est Principi non minus benigno quam potenti: quem nobis
quam diutissime tueatur Deus Opt. Max. et incolumem et modis
omnibus florentem. Louanii postridie epiphaniae. An. M.D.XVIIL.
Erasmus E. R. T. D. addictissimus cliens.

6. D: deprecare MS. illa D : ille MS. 11. de nobis add. D. 14. Di
aureo palla MS. 17. est post expressum add. D. 22. D: contensione
MS. 24. situm D: sitim MS. go. reuerendissimam om. H. paterni¬
tatem MS: amplitudinem F. 31. pracueniens MS. : praeuertens D. in¬
dulges MS.: indulget tua celsitudo D. 36. D: tuetur MS. 38. Erasmus
... cliens om. D (adictiss. MS.).

6. tot linguis] Cf. Verg. Aen. 4. 183.
8. principibus] f. Hor. Ep. 1. 17. 35. 60.
g- metior] Cf. Hor. Ep. 1. 7. 98. 23. a senio] Cf, Gell. 20, 1. 10.

H

3. citharoedus] Cf. Auct. Her. 4. 47.