OCR Output

156] TO PASCHASIUS BERSELIUS 198

Tota ferme Britannia fauet. Cum proxime illic essem, mox ace
cersiuit ipse Rex, obtulit conditionem haud aspernandam, Idem
fecit Cardinalis Eboracensis. Nuper literis ipsius manu scriptis
amantissime nos inuitauit Archiepiscopus Maguntinensis. Alteris
iam ad me literis idem agit Philippus episcopus Traiectensis. Porro
Basiliensis dimidium regni sui detulit, sed, vt dixi, pene sero. Iam
opus sit Moecenate, non qui in fortunae scenam producat, qui
fortunae ornamentis oneret, sed qui corporis vires sarciat, qui ingenii
vigorem restituat: quas res in me semper exiles partim aetas,
partim iugis studiorum exhausit labor. Nunc et animus honestum
ocium flagitat et valetudo etiam imperat. Restat enim extrema
huius fabulae catastrophe; quam vtinam sic liceat agere vt Christo
chorago probetur! Amplam fortunam nunquam ambii, vt paruis
animis et paruo corpore maiorem: nune etiamsi ambiam, par esse
sustinendae non queam. Proinde stat sententia ocium hoc meum
tueri mordicus ; in quo tamen sic versabor vt, quoad per vires licebit,
reipublicae sim profuturus, etiamsi ab huiusmodi laboribus plus¬
quam iuuenilibus quibus nune conficior, sim in posterum tempera¬
turus. Sub quadragesimam incipiam euolare e nido. Si Reueren¬
dissimus boni consulet, res in hoe tempus differetur. Sin minus, vel
cum valetudinis periculo tanto Principi gratificabimur.

Vides, mi Paschasi, vt me totum in sinum tuum effuderim. Bene
vale. Paraphrasis que te terret, vt scribis, magis placebit, si propius
contuleris. Louanii postridie Epiphanie. An. mD 18.

40757. To ERARD DE LA MARCK.

Deventer MS. 91, f. 85. Louvain.
D. p. 217: F. p. 171: HN: Lond. iii. 46: LB. 297. 7 January 1518.

REVERENDISSIMO D. ERARDO DE ARENBORCH EPISCOPO LEODIENSI.

S.P., amplissime Presul et idem Princeps illustrissime. Vt paucis
citraque prooemium ad humanissimas celsitudinis tuae literas respon¬
deam: quod me fama iam olim notissimum coram etiam videre
concupiscis, istiusmodi praeconiis onerat Erasmum dea illa apud
Homerum Ossa, apud Maronem Fama, non in me tantum vana, et

756. 42. Tota . . . 47. pene sero om. D (44. literis scripsi : scriptis MS.)
54. nunquam MS. F: nusquam D. 58. plusquam iuuenilibus add. D.
59. sim MS.: sum F Corrig. in posterum add. D. 60. D: quadragesia MS.
Reuerendissimus MS. : praesul H. 61. res add. D. 64. D: Pharaphrasis
MS. D: proprius MS. 65. MDI MS.: M.D.XVII D: M.D.XVII F,
757. TIT. add. Erasmus in MS.: DE ARENBORCH om. F. I. S. P. MS. : ERASMVS
ROTERODAMYS 8. D. D. 5. D: meronem MS,

756. 43. Rex] Cf. Ep. 694. 10 n. 46. Traiectensis] See p. 14.

45. Maguntinensis] Ep. 661. 47. Basiliensis] See Ep. 598.

ALLEN III o

45

ox
o

65

La