Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0229
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 230 [230]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0229

OCR

194 LETTERS OF ERASMUS [1518 in immensum attollens omnia, vt nec deprecari liceat quod illa tot linguis tribuit, nec tueri queam quod imponit. Scio nihil esse pulchrius quam principibus placuisse viris ; sed interim dum ipse domi me meo metior pede, quam gratum est animo eos viros bene de me 1o sentire, quibus vt probari pulcherrimum est, ita displicere turpissimum, tam molestum est nihil esse quod illorum vel amicae de nobis opinioni vel magnificae expectationi respondeat : vt iam non aliam gratiam famae buccinatrici debeam quam indoctus citharoedus ei a quo in theatrum frequentissimum producatur aurea palla, aurea 15 insignis cithara, mox, vt canere ceperit, oxibilandus. Nihil in me visendum: et tamen si quid est, id lucubrationibus meis expressum est. Illic optima nostri pars est; quod superest, theruncio non emas, Attamen tam amanter inuitatus cupidissime aduolassem ad tuam celsitudinem. Sed primum deterret coelum plusquam hybernum, 20 deinde valetudo cum per se imbecilla, tum immodicis in quibus nune versor laboribus sic afflicta vt eam vix domi abditus tuear. Tanta enim contentione desudo in Nouo Testamento iterum innouando, vt ipse his inueterauerim ; dumque illuÄ a senio situque vindico, ipse mihi geminum senium ac situm contraxerim. Certum est enim aut 25 immori negocio semel suscepto, aut tale reddere vt et Leone decimo dignum videatur et posteritate. Iam vero eo progressi sumus vt, licet mediis adhuc in fluctibus luctemur, tamen procul portus paulatim sese aperiat: in quem, si Christi aspirauerint aurae, ante quadragesimam appellemus. Tum et coelo mitiore et animo magis 30 vacuo accurram ad reuerendisshnam paternitatem tuam, vel hirundines ac ciconias praeueniens. Quod si ne hoc quidem morae indulges, contemptis ac posthabitis omnibus aduolabimus. Sed hisce de rebus aliquanto copiosius scripsimus optimo Paschasio; cui multis nominibus felicissimo hoc tamen praecipue gratulor, quod 35 gratus est Principi non minus benigno quam potenti: quem nobis quam diutissime tueatur Deus Opt. Max. et incolumem et modis omnibus florentem. Louanii postridie epiphaniae. An. M.D.XVIIL. Erasmus E. R. T. D. addictissimus cliens. 6. D: deprecare MS. illa D : ille MS. 11. de nobis add. D. 14. Di aureo palla MS. 17. est post expressum add. D. 22. D: contensione MS. 24. situm D: sitim MS. go. reuerendissimam om. H. paternitatem MS: amplitudinem F. 31. pracueniens MS. : praeuertens D. indulges MS.: indulget tua celsitudo D. 36. D: tuetur MS. 38. Erasmus ... cliens om. D (adictiss. MS.). 6. tot linguis] Cf. Verg. Aen. 4. 183. 8. principibus] f. Hor. Ep. 1. 17. 35. 60. g- metior] Cf. Hor. Ep. 1. 7. 98. 23. a senio] Cf, Gell. 20, 1. 10. H 3. citharoedus] Cf. Auct. Her. 4. 47.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1507 px
Image height
2568 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
930.46 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0229.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0229.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit