OCR
156] TO PASCHASIUS BERSELIUS 198 Tota ferme Britannia fauet. Cum proxime illic essem, mox ace cersiuit ipse Rex, obtulit conditionem haud aspernandam, Idem fecit Cardinalis Eboracensis. Nuper literis ipsius manu scriptis amantissime nos inuitauit Archiepiscopus Maguntinensis. Alteris iam ad me literis idem agit Philippus episcopus Traiectensis. Porro Basiliensis dimidium regni sui detulit, sed, vt dixi, pene sero. Iam opus sit Moecenate, non qui in fortunae scenam producat, qui fortunae ornamentis oneret, sed qui corporis vires sarciat, qui ingenii vigorem restituat: quas res in me semper exiles partim aetas, partim iugis studiorum exhausit labor. Nunc et animus honestum ocium flagitat et valetudo etiam imperat. Restat enim extrema huius fabulae catastrophe; quam vtinam sic liceat agere vt Christo chorago probetur! Amplam fortunam nunquam ambii, vt paruis animis et paruo corpore maiorem: nune etiamsi ambiam, par esse sustinendae non queam. Proinde stat sententia ocium hoc meum tueri mordicus ; in quo tamen sic versabor vt, quoad per vires licebit, reipublicae sim profuturus, etiamsi ab huiusmodi laboribus plusquam iuuenilibus quibus nune conficior, sim in posterum temperaturus. Sub quadragesimam incipiam euolare e nido. Si Reuerendissimus boni consulet, res in hoe tempus differetur. Sin minus, vel cum valetudinis periculo tanto Principi gratificabimur. Vides, mi Paschasi, vt me totum in sinum tuum effuderim. Bene vale. Paraphrasis que te terret, vt scribis, magis placebit, si propius contuleris. Louanii postridie Epiphanie. An. mD 18. 40757. To ERARD DE LA MARCK. Deventer MS. 91, f. 85. Louvain. D. p. 217: F. p. 171: HN: Lond. iii. 46: LB. 297. 7 January 1518. REVERENDISSIMO D. ERARDO DE ARENBORCH EPISCOPO LEODIENSI. S.P., amplissime Presul et idem Princeps illustrissime. Vt paucis citraque prooemium ad humanissimas celsitudinis tuae literas respondeam: quod me fama iam olim notissimum coram etiam videre concupiscis, istiusmodi praeconiis onerat Erasmum dea illa apud Homerum Ossa, apud Maronem Fama, non in me tantum vana, et 756. 42. Tota . . . 47. pene sero om. D (44. literis scripsi : scriptis MS.) 54. nunquam MS. F: nusquam D. 58. plusquam iuuenilibus add. D. 59. sim MS.: sum F Corrig. in posterum add. D. 60. D: quadragesia MS. Reuerendissimus MS. : praesul H. 61. res add. D. 64. D: Pharaphrasis MS. D: proprius MS. 65. MDI MS.: M.D.XVII D: M.D.XVII F, 757. TIT. add. Erasmus in MS.: DE ARENBORCH om. F. I. S. P. MS. : ERASMVS ROTERODAMYS 8. D. D. 5. D: meronem MS, 756. 43. Rex] Cf. Ep. 694. 10 n. 46. Traiectensis] See p. 14. 45. Maguntinensis] Ep. 661. 47. Basiliensis] See Ep. 598. ALLEN III o 45 ox o 65 La