Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0216
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 217 [217]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0216

OCR

147] FROM WILLIBALD PIRCKHEIMER 181 De Reuchlinozoilis nil scribo, siquidem nil tuis disertis et verissimis scriptis addi poterat: valeant igitur. Audio eos nescio quid per idolum suum contra me moliri. Sed quicquid id sit, parum me mouebit ; tamdiu enim iam in publicis versor, vt iniurias et calumnias non solum patienter ferre sed et irridere didicerim. Sed audi, obsecro, quid nephandi nebulones egere. Cum Io. Reuchleyn vndique oppugnassent, tandem Principis sui, quod semper timui, nescio quibus fraudibus indignationem concitarunt. Id ne in extremam calamitatem hominem coniiciat vehementer timeo, nec eum a tyranni faucibus nisi Deus eripiet. Vide, mi Erasme, quid iniquitas non audet, praecipue illorum hominum qui populi deuorant peccata, coelique claudendi et reserandi se ius habere existimant. Nouum Testamentum tuum auide expectamus; quin et Pauli magni enarrationes. Verum iniurii sumus, cum tu tam multa praestes, nos vero in dies alia postulemus. Sed tu in causa es, qui nos semper allicias, nunquam tamen exaties; vel, vt verius dicam, auaritia nostra nos reddit insatiabiles. Apologiam tuam non sine animi dolore legi, non quia amico ficto fictis respondes verbis, sed quia vereor ne maiores inde concitentur turbae: quamuis te plerisque causis coactum fuisse recte consyderem, vt acrius insurgeres. Sed licet aliquando, imo necesse est incandescere, si pacem habere velimus: quam absque bello consequi minime possumus. Vale, mi eruditissime Erasme, et bene vale, meque, vt facis, ama : qua re nil mihi gratius euenire poterit. Vtinam te aliquando coram cernere possim! vtinam tibi in mentem veniat vt me aliquando visites! nam id te fecisse non poenitebit, idque absque incommodo fiet, si vnquam Basileam proficisci volueris. Senties equidem beniuolentiam meam non verbis sed re ipsa, et si non eam qua dignus es, sed eam saltem quae opis erit nostrae. Iterum vale, literarum decus eximium. Nurenbergae pridie Calen. Ianuarii. ANNO M.D. XVII. 15574875 FROM PASCHASIUS BERSELIUS. Auctarium p. 211. Liège. F. p. 168: HN : Lond. iii. 43: LB. 232. January (1518). [I cannot suggest any satisfactory correction of the month-date. The letter may be placed a little later than Ep. 746, since it is written from Liège after Berselius’ return from Huy; but in view of the date of Epp. 756,7 where the form, postridie Epiphanie, admits of no suggestion of clerical error, not much latitude is possible. ] PASCHASIVS BERSELIVS DES. ERASMO ROTERODAMO S. D. Certe probare nunquam potui illorum industriam vel auaritiam potius, qui passim amiculis strenulas mittunt vt apophoreta recipiant. 747. 79. audeat N. 95. F: aequidem E. Cf. Ep. 412. 14 n. 70 n 80 go 95

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1543 px
Image height
2511 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
944.07 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0216.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0216.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit