OCR Output

178 LETTERS OF ERASMUS ` [nar

quod verissimum est, non mediocriter ad Christianae religionis
ornamentum facere ne quid omnino canatur aut legatur in templis
quod non grauissimo doctissimoque cuique placere queat, hoc est
60 quod non ex diuinis libris haustum sit, aut certe a viris eximiis
profectum. Nune Siculis, quod aiunt, gerris vaniora, nunc cuius:
libet deliri senis aut etiam aniculae somnia huc irrepserunt, et indies
magis ac magis irrepunt. Verum hac in re praestare quod desyderat
celsitudo tua, magis opto quam possum. Ego praeter conatum
65 saedulum nihil polliceor. Non desunt autem vel apud Germanos
qui mea sententia cumulate valeant tuis sanctissimis votis satisfacere:
vel Huttenum habes domi, linguae Latinae delicium. Interea mihi
magis libet tibi mentem istam episcopo dignam quam fortunam
quamlibet amplam gratulari. © felicem Christi populum, si passim
Jo contingat tales esse praesules, quibus Christi gloria nihil sit anti¬
quius, qui gemmarum lucem, qui auri fulgorem, qui argenti nitorem,
qui byssi candorem, qui cocci ignem, breuiter qui totum Aaronis
ornatum moribus ac vita referant; quibus etiam si pallium ac pedum
detrahas, tamen episcopos agnoscas. In te fortuna, quam antiquitas
y5 coecam faciebat, oculata videtur. Generis tui longe clarissima stem¬
mata morum tuorum ornamentis illustras. Archiepiscopi dignitatem
vitae integritate conduplicas. Cardinalicio galero nescio quid maie¬
statis additum videtur, posteaquam tu non recusasti. Quid superest
nisi vt Christum Opt. Max. comprecemur, vt istam mentem tibi, te
8o nobis quam diutissime seruet incolumem ?
Louanii. xi. calen. Ian. Anno m.p.xvu[1].

138746, FROM ERARD DE LA MARCK.

Auctarium p. 216. ( Huy.)

F. p. 170: HN: Lond. iu. 45: LB. 348. 30 December 1517.

EPISTOLA CLARISSIMI PRINCIPIS ERARDI EPISCOPI LEODIENSIS
AD ERASMVM ROTERODAMVM S. D.

Grarissimar fuerunt mihi hae literae, quas ad me Paschasio,
homini tui amantissimo et mihi grato, dedisti. Gratissima fuit et
Paraphrasis tua in Pauli epistolam ad Rhomanos. Quamobrem
immortales tibi gratias ago quod ad me literas tuas dederis, quodque

3 in ipsis literis bene de me opineris et sentias. Gaudeo abs te laudari
laudato viro. Praesentia mihi hactenus ignotus fuisti, fama autem
et nomine a decennio notissimus, tum ob excellentem eruditionem

745. 62. huc ty: hüec 82. 80. quam diutissime add. 6. 746. min. D
(s. D. om. D?) : ERARDVS EPISCOPVS LEODIENSIS ERASMO ROTERODAMO S. D. H.

745. 72. Aaronis] Cf. Exod. 28.

74. antiquitas] Cf. Apul. M. 7. 2.