OCR Output

745 | TO ALBERT OF BRANDENBURG Wa

diuersam ditionis tuae partem procul te contuleras, rursum vbi me
reciperem in patriam, iam apud Caesarem agebas Augustae: quod
quidem iter cum mihi vel eunti vel redeunti multis nominibus 25
infaustum fuerit, nullo tamen infelicius quam quod tui non contigit
copia. Porro dum posthabitis curis omnibus pro viribus adnitor vt
Nouum Testamentum Leone decimo, cui dicatum erat, dignum
efficiam, ac proinde iterum atque iterum nouo, mihi pene veternum:
collegi; dum hoc a senio vindico, mihi senium contraxi; dumque 30
illud, vti scribis, pristino nitori restituo, mihi squallorem ac situm
couciliaui. Nam labor is, vt voluptatis et gloriae quam minimum
habet, ita taedii molestiaeque plurimum. Ac pene duplicabat
molestiam quod complures experirer ingratissimos, quorum vtilitati
potissimum tantum laboris desudabatur. Tandem et a laboribus 35
quibus distringebar, et a morbis qui me propemodum extinxerant,
vtcunque mihi restitutus, officii mei meminisse coepi, atque hisce
literis, quando adhuc secus non licet, amplitudinem tuam saluto ;
simulque gratulor tot ornamentis tuis cardinaliciae dignitatis fastigium
accessisse, vnde tibi hoc etiam plus decoris adiunctum est, quod 40
a Pontifice integerrimo nec emptum nec ambitum obtigit, et adeo
non ambitum vt, nisi Maximiliani Caesaris autoritate motus, obsti¬
nate fueris recusaturus. Adiunximus epistolae libellum de Ratione
Studii Theologici, non vt hoc tuo nomini dedicato fidem meam
liberem, verum vt hoc velut arrabone dato magis ac magis astringam. 45
Optabat R. T. D. vt diuorum vitas illustrarem meo stilo. At ego
conatus sum vt ipsi diuorum principi mea qualicunque industria
lucis nonnihil adderem. Nam gaudet ille, totius gloriae fons, etiam
piis suorum studiis vtcunque nobilitari. Caeterum sermone vix
consequi queam quantopere deamem indolem istam tuam, cui iuueni, :
inter tot ditionis administrandae necessarias magis quam sacras
sollicitudines, illud vel in primis cordi est, vt diuorum vitae, quae
partim habentur fabulis anilibus simillimae, partim eo proditae stilo
vt nemo doctus aut grauis absque nausea possit legere, primum
maiore delectu maioreque fide, dein sermone si non facundo, certe
mundo castoque tradantur. Perspicit nimirum tua prudentia id

en
o

40. hoc By: om. B2. quod £5: quid y. 42. motus 8 : permotus ¢.
55. By: si non sermone 82,

on which Erasmus returned from Basle. 43. Adiunximus . . 45. astringam |
Albert, too, was at Augsburg, to be in- Also added in 1518. There is no
vested as cardinal by Caietano, 1 Aug. printed edition of the Ratio before 6! a
1518. and it cannot have been sent to Albert

39. simulque ... 43. recusaturus] in ms., for Ep. 976 implies that Eras¬
Also added in 1518; for Albert was mus first dedication to Albert was
only created cardinal on 24 March contemporary with Beatus Rhenanus’
1518. So also ll. 77,8. edition of Jan. 1519.

ALLEN IIE N