OCR
745 | TO ALBERT OF BRANDENBURG Wa diuersam ditionis tuae partem procul te contuleras, rursum vbi me reciperem in patriam, iam apud Caesarem agebas Augustae: quod quidem iter cum mihi vel eunti vel redeunti multis nominibus 25 infaustum fuerit, nullo tamen infelicius quam quod tui non contigit copia. Porro dum posthabitis curis omnibus pro viribus adnitor vt Nouum Testamentum Leone decimo, cui dicatum erat, dignum efficiam, ac proinde iterum atque iterum nouo, mihi pene veternum: collegi; dum hoc a senio vindico, mihi senium contraxi; dumque 30 illud, vti scribis, pristino nitori restituo, mihi squallorem ac situm couciliaui. Nam labor is, vt voluptatis et gloriae quam minimum habet, ita taedii molestiaeque plurimum. Ac pene duplicabat molestiam quod complures experirer ingratissimos, quorum vtilitati potissimum tantum laboris desudabatur. Tandem et a laboribus 35 quibus distringebar, et a morbis qui me propemodum extinxerant, vtcunque mihi restitutus, officii mei meminisse coepi, atque hisce literis, quando adhuc secus non licet, amplitudinem tuam saluto ; simulque gratulor tot ornamentis tuis cardinaliciae dignitatis fastigium accessisse, vnde tibi hoc etiam plus decoris adiunctum est, quod 40 a Pontifice integerrimo nec emptum nec ambitum obtigit, et adeo non ambitum vt, nisi Maximiliani Caesaris autoritate motus, obstinate fueris recusaturus. Adiunximus epistolae libellum de Ratione Studii Theologici, non vt hoc tuo nomini dedicato fidem meam liberem, verum vt hoc velut arrabone dato magis ac magis astringam. 45 Optabat R. T. D. vt diuorum vitas illustrarem meo stilo. At ego conatus sum vt ipsi diuorum principi mea qualicunque industria lucis nonnihil adderem. Nam gaudet ille, totius gloriae fons, etiam piis suorum studiis vtcunque nobilitari. Caeterum sermone vix consequi queam quantopere deamem indolem istam tuam, cui iuueni, : inter tot ditionis administrandae necessarias magis quam sacras sollicitudines, illud vel in primis cordi est, vt diuorum vitae, quae partim habentur fabulis anilibus simillimae, partim eo proditae stilo vt nemo doctus aut grauis absque nausea possit legere, primum maiore delectu maioreque fide, dein sermone si non facundo, certe mundo castoque tradantur. Perspicit nimirum tua prudentia id en o 40. hoc By: om. B2. quod £5: quid y. 42. motus 8 : permotus ¢. 55. By: si non sermone 82, on which Erasmus returned from Basle. 43. Adiunximus . . 45. astringam | Albert, too, was at Augsburg, to be in- Also added in 1518. There is no vested as cardinal by Caietano, 1 Aug. printed edition of the Ratio before 6! a 1518. and it cannot have been sent to Albert 39. simulque ... 43. recusaturus] in ms., for Ep. 976 implies that ErasAlso added in 1518; for Albert was mus first dedication to Albert was only created cardinal on 24 March contemporary with Beatus Rhenanus’ 1518. So also ll. 77,8. edition of Jan. 1519. ALLEN IIE N