164 LETTERS OF ERASMUS [1517
vox compositi, praestet delere terciam partem quam subiicere verbum
subsistendi. Vides, opinor, me tale nihil sensisse, praesertim cum
tota disputatione diuersum agam. Et tamen si quis Christum
dixisset compositum, quid, queso, erat periculi? De rebus diuinis
25 balbuties est quicquid loquitur humanus sermo. Non est compositus
Christus tanquam (res) ex materia et forma aut domus ex tignis et
parietibus ; at aliquo modo compositus est. Quae commissa iuncta:
que sunt, Latinis composita dicuntur.
Verum hac defensione mihi nihil est opus. Demiror quare Berus
3o scribat me velle Christum accipi pro vtrauis natura aut pro altera,
nempe humana, cum ego nominatim interpreter pro altera, nempe
diuina. Neque enim mea refert quid dixerit Faber, si quid ille forte
tale dixit. Non vos, opinor, offendit quod dixi vtranque significari,
cum altera connotetur. Sic enim sentio, connotare nihil esse aliud
35 quam aliter significare siue, vt isti loquuntur, secundario. Bis iam
scripsi Fabro, nihil ille respondet; opinor molitur aliquid. Admonui
vt, si respondet, meminerit quid Fabrum deceat. Quod si tam
inciuiliter agat quam semel egit, sentiet me non aeque ciuilem;
et fortassis, iuxta Horatium,
40 fragili quaerens illidere dentem,
Tllidet solido.
Amice quidem monet Berus vt crebro protester me submittere
mea dicta iudicio Ecclesiae. Id equidem facio, verum malae fidei
signum est multis vti cautionibus. Puto neminem bonum virum
45 non hoc animo scribere quin ab Ecclesiae iudicio pendeat: verum
vbi sit Ecclesia non satis aliquoties liquet. Dabitur a me opera ne
quid sciens scribam Christo indignum. De spinosis istis argutiis
non opinor pendere fidem Christianam. Nec ego mihi sumo effectu¬
rum ne quid sit vsquam quod aliquis possit cauillari, cum id nec
50 veterum cuiquam nec recentium adhuc contigerit.
Volui vos scire animum meum : nunc quod superest vestro iudicio
permitto. Scio vos tam eruditos nihil non recte, tam amicos nihil
non salutare facturos. Bene vale, Guolphange doctissime.
Scripsi per tabellionem Basiliensem ante paucos dies. Hane
55 epistolam, si videtur, et D. Bero exhibeas, eique me diligenter
commendes. Louanii postridie conceptionis Deiparae.
21. terciam partem] The words ‘aut 35. Bis] Epp. 659. 724.
e duabus composito’ (l. 6; cf. 1. 7). 39. Horatium] Cf. S. 2. 1. 77,8.
29. Berus] Cf. Ep. 730. 7-9. 54. Scripsi] Ep. 731.