735] 165
785,4, To PASCHASIUS BERSELIUS.
Deventer MS. 91, f. 80 v?. Louvain.
LB. App. 217. 9 December (1517).
[Between Erasmus’ settlement at Louvain in July 1517 (p. 3) ənd the publi¬
cation of Ep. 748 in D! in Aug. 1518.]
ERASMVS BERSELIO SVO S. D.
Pro tot toties repetitis ternionibus, vir optime, precor vt tibi
semel omnia sint ex animi tui sententia. Apud humanissimum
Principem nihil prorsus ambio, nisi quod heroi suffragiis omnium
laudatissimo primum notus, deinde etiam commendatus esse cupiam,
praesertim cum is euecto Aliandro bonarum litterarum mystis ceu
signum extulerit. Baptista, si nobis fauet, non degenerat ab ingenio
fraterno : etiam atque etiam te rogo vt hominem meis verbis salutes
diligenter. Domino Leoni, patrono veteri et vnice obseruando, fac
me commendes non vulgariter. Fortunatus mihi videor cui con¬
tigerit in eius viri cubiculo versari; nescio quo pacto mihi magis
arrident omnia, quoties is et autor et hospes domicilii venit in
mentem. Salutabis et Gaspardum, hominem vt mihi visus est
eruditum, quod in theologo nouum non est, sed, quod rarum est,
etiam comem ac festiuum. De Andrea Hoechstrato miror nihil
Quod muneribus aulicis me prouocas, non certabo tecum
Tantum Paraphrasin mitto velut arrabonem quo
audiri.
in praesentia.
me tibi arctius obstringam.
Dabis veniam, mi Paschasi, qui tam neglecte scribo ad te tam non
negligendum amicum. Sed praeter immensos studiorum sudores
quibus nunc distineor, tot vndique litterarum fasciculis obruor vt
ne totus quidem ac vacuus ad hoc vnum suffecturus sim. Efficiam
tamen vt intelligas mihi Paschasium haud quaquam inter gregarios
amicos esse scriptum. Bene vale. Louanii postridie Conceptionis V.
5. mystis scripsi : mystes MS. 18. neglecte scribo
3. LB: Heroii MS.
23. postridie MS.
of he became joint-regent with the
founder’s son Nicholas. He was rector
of the University Aug. 1499 and 1502,
1. ternionibus] triplets good
wishes ; e.g. Ep. 619. 39.
5. Aliandro] De la Marck had pre¬
sented him to the Chancellorship of
Chartres in July 1517; and the formal
admission took place on ro Sept. See
Al. E. ii. 91,2, and his Journal, ed.
Omont, p. 17.
8. Leoni] Leo Outers of Hond¬
schoote, canon and chancellor of the
cathedral and provost of St. Paul’s at
Liège. In succession to Chas. Virulus
(rt May 1493), the founder and first
regent of the Collège du Lis at Louvain,
and became licentiate of Canon Law.
On leaving Louvain he founded three
bursaein his college. His ‘patronage’
of Erasmus probably dated from 1502¬
3. See Val. Andreas, Fasti acad. Louan.,
pp. 40, 261, 262.
12. Gaspardum] Cf. Ep. 718. 6 n.
14. Hoechstrato] See Ep. 299.
16. Paraphrasin] on the Romans;
the only one published before 1519.
Cf. Ep. 718. 3.