OCR
164 LETTERS OF ERASMUS [1517 vox compositi, praestet delere terciam partem quam subiicere verbum subsistendi. Vides, opinor, me tale nihil sensisse, praesertim cum tota disputatione diuersum agam. Et tamen si quis Christum dixisset compositum, quid, queso, erat periculi? De rebus diuinis 25 balbuties est quicquid loquitur humanus sermo. Non est compositus Christus tanquam (res) ex materia et forma aut domus ex tignis et parietibus ; at aliquo modo compositus est. Quae commissa iuncta: que sunt, Latinis composita dicuntur. Verum hac defensione mihi nihil est opus. Demiror quare Berus 3o scribat me velle Christum accipi pro vtrauis natura aut pro altera, nempe humana, cum ego nominatim interpreter pro altera, nempe diuina. Neque enim mea refert quid dixerit Faber, si quid ille forte tale dixit. Non vos, opinor, offendit quod dixi vtranque significari, cum altera connotetur. Sic enim sentio, connotare nihil esse aliud 35 quam aliter significare siue, vt isti loquuntur, secundario. Bis iam scripsi Fabro, nihil ille respondet; opinor molitur aliquid. Admonui vt, si respondet, meminerit quid Fabrum deceat. Quod si tam inciuiliter agat quam semel egit, sentiet me non aeque ciuilem; et fortassis, iuxta Horatium, 40 fragili quaerens illidere dentem, Tllidet solido. Amice quidem monet Berus vt crebro protester me submittere mea dicta iudicio Ecclesiae. Id equidem facio, verum malae fidei signum est multis vti cautionibus. Puto neminem bonum virum 45 non hoc animo scribere quin ab Ecclesiae iudicio pendeat: verum vbi sit Ecclesia non satis aliquoties liquet. Dabitur a me opera ne quid sciens scribam Christo indignum. De spinosis istis argutiis non opinor pendere fidem Christianam. Nec ego mihi sumo effecturum ne quid sit vsquam quod aliquis possit cauillari, cum id nec 50 veterum cuiquam nec recentium adhuc contigerit. Volui vos scire animum meum : nunc quod superest vestro iudicio permitto. Scio vos tam eruditos nihil non recte, tam amicos nihil non salutare facturos. Bene vale, Guolphange doctissime. Scripsi per tabellionem Basiliensem ante paucos dies. Hane 55 epistolam, si videtur, et D. Bero exhibeas, eique me diligenter commendes. Louanii postridie conceptionis Deiparae. 56. conceptionis MS. 21. terciam partem] The words ‘aut 35. Bis] Epp. 659. 724. e duabus composito’ (l. 6; cf. 1. 7). 39. Horatium] Cf. S. 2. 1. 77,8. 29. Berus] Cf. Ep. 730. 7-9. 54. Scripsi] Ep. 731.