OCR
146 LETTERS OF ERASMUS [1517 ille deamabat coniugem, quam illa venerabatur etiam maritum! Et tamen non semper ex optimis nascuntur optimi. Quam non fuit illi molesta mors, quum se videret in talibus liberis superstitem 25 fore! Porro quoties mellitissimum nepotulum, filium tuum, Nicolaus Nicolaum exosculabatur, ne mori quidem sibi videbatur. Opes habebat non tam amplas quam iustas et, quod his temporibus rarissimum est, sine fraude quesitas. Artem delegerat que citra dolum lucri tantum suppeditabat quantum et alende familie et 30 pauperibus etiam, in quos erat liberalissimus, subleuandis sufficeret. Liberis reliquit quod ad mundum victum cuique satis esset, etiam si nihil aliunde accederet. Gessit magistratus aliquot ciuiles, gesturus maiores ac plures si quid ambisset. Quos gessit, ita gessit vt nemini quicquam esset quod de illo quereretur. Domesticam discordiam 35 non secus ac pestem aliquam execrabatur. Ac nec cum ciuium quoquam illi fuit vnquam controuersia, tanta erat morum commoditas: decedebat de suo iure potius, si videret concordiam aliter constare non posse. Nullus ex ore illius audiuit vnquam sermonem vanum, obscoenum 4oaut obtrectatorium. In tam frequenti ciuitate nullum habebat inimicum. Plerique defunctum non secus ac patrem lugebant, praesertim inopes. Quanta vero tolerantia pertulit acerbissimos cruciatus dierum complurium! nulla enim mors violentior quam que accidit ex obturatis vrine viis. Moriturus nihil aliud mandauit 45 liberis quam concordiam et studium pietatis. Haereditatem reliquit ita distributam vt nihil referret quis quam portionem delegisset : nec vllus extitit qui diceret sibi deberi teruntium. An non ingratus merito videaris, si talem parentem lugeas? Fruere potius illius felici memoria, et ab huius vite fluctibus in immortalitatis portum 50 delato gratulare. Perge illum referre morum integritate, quemadmodum antehac fecisti, ac filium iam nunc a teneris annis ita fingito vt auum quem nomine refert, referat et vite sanctimonia, patrem ac patruum etiam eruditione. Iam nune Euangelice philosophie decreta veluti lac animi combibat. Iam nunc vtriusque litterature 55 semina hauriat, et parentem amabili balbutie Grece Latineque salutet. Sic tibi contingat, mi Petre, cum optima coniuge tua Cornelia 32. ciuiles add. F. MS. H: gestaturus F. 35. nec MS. H: nef. 45. Haereditatem... 47. teruntium add. F. 56. mi Petre add. F. 26. Nicolaum] born c. 1515, i.e. with Gilles c. Aug. 1514 (cf. Ep. 312. between Gilles’ marriage (1. 56 n.) 86-8)and died at the age of 30, ¢. Aug. and Jan. 1517 (Ep. 516. 1-4). Britz 1526 (Lond. xxi, 60, LB. 832). See does not mention him, but gives Erasmus’ epitaph on Gilles’ two wives, details (MSH. p. 208) about two printedinhistranslation of Xenophon’s younger sons, John and Joachim. Hiero, Basle, H, Froben and Nic. Epi56. Cornelia] Sandria. She married scopius, 1530.