ille deamabat coniugem, quam illa venerabatur etiam maritum!
Et tamen non semper ex optimis nascuntur optimi. Quam non
fuit illi molesta mors, quum se videret in talibus liberis superstitem
25 fore! Porro quoties mellitissimum nepotulum, filium tuum, Nico¬
laus Nicolaum exosculabatur, ne mori quidem sibi videbatur. Opes
habebat non tam amplas quam iustas et, quod his temporibus
rarissimum est, sine fraude quesitas. Artem delegerat que citra
dolum lucri tantum suppeditabat quantum et alende familie et
30 pauperibus etiam, in quos erat liberalissimus, subleuandis sufficeret.
Liberis reliquit quod ad mundum victum cuique satis esset, etiam
si nihil aliunde accederet. Gessit magistratus aliquot ciuiles, gesturus
maiores ac plures si quid ambisset. Quos gessit, ita gessit vt nemini
quicquam esset quod de illo quereretur. Domesticam discordiam
35 non secus ac pestem aliquam execrabatur. Ac nec cum ciuium
quoquam illi fuit vnquam controuersia, tanta erat morum com¬
moditas: decedebat de suo iure potius, si videret concordiam aliter
constare non posse.
Nullus ex ore illius audiuit vnquam sermonem vanum, obscoenum
4oaut obtrectatorium. In tam frequenti ciuitate nullum habebat
inimicum. Plerique defunctum non secus ac patrem lugebant,
praesertim inopes. Quanta vero tolerantia pertulit acerbissimos
cruciatus dierum complurium! nulla enim mors violentior quam
que accidit ex obturatis vrine viis. Moriturus nihil aliud mandauit
45 liberis quam concordiam et studium pietatis. Haereditatem reliquit
ita distributam vt nihil referret quis quam portionem delegisset :
nec vllus extitit qui diceret sibi deberi teruntium. An non ingratus
merito videaris, si talem parentem lugeas? Fruere potius illius
felici memoria, et ab huius vite fluctibus in immortalitatis portum
50 delato gratulare. Perge illum referre morum integritate, quemad¬
modum antehac fecisti, ac filium iam nunc a teneris annis ita fingito
vt auum quem nomine refert, referat et vite sanctimonia, patrem
ac patruum etiam eruditione. Iam nune Euangelice philosophie
decreta veluti lac animi combibat. Iam nunc vtriusque litterature
55 semina hauriat, et parentem amabili balbutie Grece Latineque salutet.
Sic tibi contingat, mi Petre, cum optima coniuge tua Cornelia
26. Nicolaum] born c. 1515, i.e. with Gilles c. Aug. 1514 (cf. Ep. 312.
between Gilles’ marriage (1. 56 n.) 86-8)and died at the age of 30, ¢. Aug.
and Jan. 1517 (Ep. 516. 1-4). Britz 1526 (Lond. xxi, 60, LB. 832). See
does not mention him, but gives Erasmus’ epitaph on Gilles’ two wives,
details (MSH. p. 208) about two printedinhistranslation of Xenophon’s
younger sons, John and Joachim. Hiero, Basle, H, Froben and Nic. Epi¬
56. Cornelia] Sandria. She married scopius, 1530.