OCR
714] TO GERARD GELDENHAUER 145 solum hortator. Nihil est Neuio meo in hac academia vel eruditius vel melius vel festiuius vel denique syncerius, nec vnquam vixi magis ex animi mei sententia. Bene vale Louanii 16 Calend. Decemb. 715. To PETER GILLES. Copenhagen MS. G. K. S. 95 Fol., f. 238. Louvain. F. p. 654: HN: Lond. xvii. 17: LB. 495. €c. 16 November 1517.) [An autograph rough draft; partly reproduced here in facsimile. For the Copenhagen manuscript see App. 13. Of Nicholas Gilles (c. 1438 — Nov. 1517) little seems to be known outside Erasmus’ correspondence. He held the office of second treasurer of Antwerp, and was thus a member of the supreme magistracy; see Britz in MSH. 1864, pp. 181,2. This interesting eulogy was presumably written shortly after Ep. 712.) ERASMVS ROT, PETRO AEGIDIO SVO S. D. QvANDOQYIDEM in rebus humanis adeo nihil est perpetuum vt ne diuturnum quidem aliquid esse possit, non perinde discruciari debes, optime Petre, quod patrem amiseris quam gratulari tibi quod talem habueris. Queso te, circumfer oculos tuos per omnes familias tue ciuitatis, ac teipsum consule num alium patrem tibi deligere velles, etiamsi quis deus hoc largiretur vt liceret: aut ego fallor aut non alium optares tibi quam contigit. Et ille potest inter felices numerari, si quis omnino felix est in hac vita. Si beatum est diu viuere, peruenerat ille vsque ad annum octogesimum, integris membris, vigentibus adhuc oculis, vt nec scipione nec conspicillis ocularibus esset opus, vix prima canicies ceperat capillorum nigrorem aspergere: et quod est omnium felicissimum, quemadmodum est rarissimum, totus illi constabat animus. Quod si fortunatum est bonis auibus sortiri coniugium, et hoc illi bis successit ; secundum autem hoc fuit felicius quod optimo viro tot liberos optimos dedit : e quibus tam multos vidit non modo superstites verum etiam adultos omnes et ad aliquem honestum vite gradum prouectos. Et quemadmodum ipse sic vniuersam etatem egit apud ciues suos vt nunquam vllo fedo rumore fame candorem asperserit, ita sic instituit suos omnes vt nullus esset cuius ipsum poeniteret aut puderet. Quid patre tuo sanctius? quid matre integrius? Quam 715. 3. optime Petre add. F. 5. patrem add. F. 8. quis MS. : quid F. 13. illi add. F. 14, hoc MS. : ea res E. 15. autem add. F. 20. ipsum add. H. 714. 23. Neuio] See Ep. 298 introd. werp, who in 1520 was a young Im715. 15. liberos] Peter had a brother perial secretary (see Corn. Grapheus’ Francis, who in 1526 was acting as preface to his Diwi Caroli. . . ex Hia messenger to the Frankfort fair: spania in Germaniam reditus, Antwerp, Basle MSS. Scheti Epist. f. 10, Goclenii M. Hillen, s. a.), was also perhaps a Epist. f. 1. Michael Aegidius of Ant- brother. ALLEN III L 25 or "i o