litabas, nunc sub Petro et Paulo terrarum orbi praesides: olim eras
superstitionum omnium ancilla, nunc es verae religionis magistra.
In Iouis Capitolini locum successit Christus solus Optimus Maximus: 55
in principis locum Petrus et Paulus suis vterque dotibus summus :
in augustissimi illius senatus vicem successit toti orbi reuerendus
cardinalium ordo. Si quid te mouent fornices aut pyramides pristinae
superstitionis vestigia, cur non magis te capiunt in horum libris
receptae religionis monumenta? Adriani statuam aut Domitiani 60
miraris thermas. Quin potius Petri Paulique sacrosanetas epistolas
amplecteris? Si iuuat in Salustianis aut Liuianis libris fabulosa
vetustas, a quibus initiis ad orbis tyrannidem breui ruituram fueris
cuecta vulturum auspiciis, cur non magis iuuat in Apostolorum et
Euangelistarum literis agnoscere quibus primordiis ad Ecclesiae 65
monarchiam nunquam cessaturam perueneris auspiciis Christi? Vt
apud Iudaeos sacrosancti quondam templi hodie ne vestigium quidem
vllum extat, ita tui Capitolii, quod quondam vanissimi vates aeternum
fore pollicebantur, adeo nullae supersunt reliquiae vt ne locum quidem
possis ostendere. 70
Si Ciceronis linguam miraris, de qua vix pronuncies plusne pro¬
fuerit an obfuerit reipublicae, cur non magis delectat Paulina facundia,
cui salutis ac religionis tuae summam debes? Semper auida laudum
fuisti; habes tam grauem, tam inclytum gloriae tuae buccinatorem ;
quid triumphalius quam Apostolico ore laudari? Agnosce, Romane, 75
agnosce quid tibi tribuat Paulus, vt intelligas quae laudes tibi sint
tuendae; audi quid moneat, ne nescias quid tibi sit cauendum.
Fidem laudat, quae nusquam adhuc fuit incorruptior. Obedientiam
praedicat, quae fecit vt cito superstitionem religione mutares. Facili¬
tatem tribuit, cui solet esse comes credulitas : haec in causa fuit vt a 80
pseudapostolis in Iudaismum pellicereris; sed aderat facilitati pru¬
dentia, quae fecit vt mature resipisceres. Subnotat animi celsitudi¬
nem, atque ob id tam sollicite deterret a fastu et insolentia, a luxu
auocat ad sobrietatem, a libidinibus ad castimoniam, a ferocitate
ad tolerantiam, a dissidiis ad concordiam, a bellis ad pacem. Haec 85
est indoles vere Romana, a qua degenerare sit turpe. Vide ne e
Roma degeneres in Babylonem.
Fatetur diuus Hieronymus suis etiamnum temporibus laudatae
Paulo religionis extitisse documenta. ‘Vbi’ inquit ‘alibi tanto studio
53. eras add, 6. 54. es add. 6. qq. tibia: om. e. 80. credulitas
ay: crudelitas B. 82. af: maturae e.
60. Adriani] Probably the colossal Roma Instaurata, ii. 12, mentions these ;
head from the Castle of St. Angelo, but as it does not appear that their
now in the Vatican; see Lanciani, ruins were considerable, Erasmus was
Ruins of Ancient Rome, 1897, P- 558. probably thinking of the baths of
Domitiani] Flavius Blondus, Diocletian.