OCR
Ao TO DOMENICO GRIMANI 139 litabas, nunc sub Petro et Paulo terrarum orbi praesides: olim eras superstitionum omnium ancilla, nunc es verae religionis magistra. In Iouis Capitolini locum successit Christus solus Optimus Maximus: 55 in principis locum Petrus et Paulus suis vterque dotibus summus : in augustissimi illius senatus vicem successit toti orbi reuerendus cardinalium ordo. Si quid te mouent fornices aut pyramides pristinae superstitionis vestigia, cur non magis te capiunt in horum libris receptae religionis monumenta? Adriani statuam aut Domitiani 60 miraris thermas. Quin potius Petri Paulique sacrosanetas epistolas amplecteris? Si iuuat in Salustianis aut Liuianis libris fabulosa vetustas, a quibus initiis ad orbis tyrannidem breui ruituram fueris cuecta vulturum auspiciis, cur non magis iuuat in Apostolorum et Euangelistarum literis agnoscere quibus primordiis ad Ecclesiae 65 monarchiam nunquam cessaturam perueneris auspiciis Christi? Vt apud Iudaeos sacrosancti quondam templi hodie ne vestigium quidem vllum extat, ita tui Capitolii, quod quondam vanissimi vates aeternum fore pollicebantur, adeo nullae supersunt reliquiae vt ne locum quidem possis ostendere. 70 Si Ciceronis linguam miraris, de qua vix pronuncies plusne profuerit an obfuerit reipublicae, cur non magis delectat Paulina facundia, cui salutis ac religionis tuae summam debes? Semper auida laudum fuisti; habes tam grauem, tam inclytum gloriae tuae buccinatorem ; quid triumphalius quam Apostolico ore laudari? Agnosce, Romane, 75 agnosce quid tibi tribuat Paulus, vt intelligas quae laudes tibi sint tuendae; audi quid moneat, ne nescias quid tibi sit cauendum. Fidem laudat, quae nusquam adhuc fuit incorruptior. Obedientiam praedicat, quae fecit vt cito superstitionem religione mutares. Facilitatem tribuit, cui solet esse comes credulitas : haec in causa fuit vt a 80 pseudapostolis in Iudaismum pellicereris; sed aderat facilitati prudentia, quae fecit vt mature resipisceres. Subnotat animi celsitudinem, atque ob id tam sollicite deterret a fastu et insolentia, a luxu auocat ad sobrietatem, a libidinibus ad castimoniam, a ferocitate ad tolerantiam, a dissidiis ad concordiam, a bellis ad pacem. Haec 85 est indoles vere Romana, a qua degenerare sit turpe. Vide ne e Roma degeneres in Babylonem. Fatetur diuus Hieronymus suis etiamnum temporibus laudatae Paulo religionis extitisse documenta. ‘Vbi’ inquit ‘alibi tanto studio 53. eras add, 6. 54. es add. 6. qq. tibia: om. e. 80. credulitas ay: crudelitas B. 82. af: maturae e. 60. Adriani] Probably the colossal Roma Instaurata, ii. 12, mentions these ; head from the Castle of St. Angelo, but as it does not appear that their now in the Vatican; see Lanciani, ruins were considerable, Erasmus was Ruins of Ancient Rome, 1897, P- 558. probably thinking of the baths of Domitiani] Flavius Blondus, Diocletian.