adhuc difficultatis superesset lectori, quod cum scriberet rudibus
adhuc et nuper Christo initiatis, mysteria quaedam magis attigit
15 quam tractauit, et indicauit verius quam explicuit, videlicet tempori
seruiens. Nunc vero cum Roma tota adeo sit Christiana vt illic
totius Christianae religionis sit arx culmenque, ac per vniuersum
terrarum orbem Romane loquantur quicunque Romanum agnoscunt
Pontificem, videbar mihi facturus operaeprecium, si effecissem vt
20 Paulus iam mere Romanis ac plene Christianis non solum Romane
verum etiam explanatius loqueretur: atque ita loqueretur Romane
vt Hebraeum quidem non agnoscas, agnoscas tamen Apostolum loqui.
Solitus est ille mutare linguam, semper obseruata Apostoli dignitate.
Non hic attollam verbis quanti mihi constiterit hoc quiequid est
25 opusculi, quod id sciam nemini procliue vel aestimare vel credere, nisi
qui ipse periculum in simili negotio fecerit, quid sit hiantia commit¬
tere, abrupta mollire, confusa digerere, inuoluta euoluere, nodosa
explicare, obscuris lucem addere, Hebraismum Romana ciuitate donare:
denique Pauli, hoc est coelestis oratoris, mutare linguam ; et ita tem¬
30 perare rapdppaow ne fiat rapagp6ryois, hoc est sic aliter dicere vt
tamen non dicas alia, praesertim in argumento non solum tot modis
difficillimo verumetiam sacro ac maiestati Euangelicae proximo : in
quo cum in lubrico verseris et labi sit facillimum, citra graue peri¬
culum labi non possis. Illud modo testabor, ingenue magis quam
35 arroganter, non multum laboris accessurum fuisse, si iustum com¬
mentarium in hane epistolam aedere voluissem. Arbitrabor autem
huiusce studii praemium abunde magnum mihi persolutum, si meo
studio sensero perfectum esse vt Paulus primum R. T. D., deinde per
eam caeteris Romanis, sit aliquanto commendatior aut certe familiarior;
40 quibus et commendatissimum et familiarissimum esse par est. Com¬
pertum enim habeo quam multos antehac sermonis peregrinitas,
quanto plures tum explicationis tum rerum difficultas alienarit ab
eius lectione: quanquam a tam eximio fructu non oportebat vllis
incommodis deterreri. Horum igitur vel fastidio vel desperationi
45 hac nostra industria studuimus succurrere, ita negotium temperantes
vt ei qui nolit quicquam in sacris literis immutari, commentarii vice
sit futurum ; rursus ei qui vacet huiusmodi superstitione, Paulus
ipse loqui videatur.
Amplectere, Roma, principem aut certe praecipuum religionis tuae
5o magistrum. Exosculare priscae laudis tuae praeconem, redama eum
qui te nondum visam adamauit. O foeliciter commutatam sortem
foelicitatis tuae! Olim sub tyrannis Caesaribus mutis simulacris