OCR
138 LETTERS OF ERASMUS [1517 adhuc difficultatis superesset lectori, quod cum scriberet rudibus adhuc et nuper Christo initiatis, mysteria quaedam magis attigit 15 quam tractauit, et indicauit verius quam explicuit, videlicet tempori seruiens. Nunc vero cum Roma tota adeo sit Christiana vt illic totius Christianae religionis sit arx culmenque, ac per vniuersum terrarum orbem Romane loquantur quicunque Romanum agnoscunt Pontificem, videbar mihi facturus operaeprecium, si effecissem vt 20 Paulus iam mere Romanis ac plene Christianis non solum Romane verum etiam explanatius loqueretur: atque ita loqueretur Romane vt Hebraeum quidem non agnoscas, agnoscas tamen Apostolum loqui. Solitus est ille mutare linguam, semper obseruata Apostoli dignitate. Non hic attollam verbis quanti mihi constiterit hoc quiequid est 25 opusculi, quod id sciam nemini procliue vel aestimare vel credere, nisi qui ipse periculum in simili negotio fecerit, quid sit hiantia committere, abrupta mollire, confusa digerere, inuoluta euoluere, nodosa explicare, obscuris lucem addere, Hebraismum Romana ciuitate donare: denique Pauli, hoc est coelestis oratoris, mutare linguam ; et ita tem30 perare rapdppaow ne fiat rapagp6ryois, hoc est sic aliter dicere vt tamen non dicas alia, praesertim in argumento non solum tot modis difficillimo verumetiam sacro ac maiestati Euangelicae proximo : in quo cum in lubrico verseris et labi sit facillimum, citra graue periculum labi non possis. Illud modo testabor, ingenue magis quam 35 arroganter, non multum laboris accessurum fuisse, si iustum commentarium in hane epistolam aedere voluissem. Arbitrabor autem huiusce studii praemium abunde magnum mihi persolutum, si meo studio sensero perfectum esse vt Paulus primum R. T. D., deinde per eam caeteris Romanis, sit aliquanto commendatior aut certe familiarior; 40 quibus et commendatissimum et familiarissimum esse par est. Compertum enim habeo quam multos antehac sermonis peregrinitas, quanto plures tum explicationis tum rerum difficultas alienarit ab eius lectione: quanquam a tam eximio fructu non oportebat vllis incommodis deterreri. Horum igitur vel fastidio vel desperationi 45 hac nostra industria studuimus succurrere, ita negotium temperantes vt ei qui nolit quicquam in sacris literis immutari, commentarii vice sit futurum ; rursus ei qui vacet huiusmodi superstitione, Paulus ipse loqui videatur. Amplectere, Roma, principem aut certe praecipuum religionis tuae 5o magistrum. Exosculare priscae laudis tuae praeconem, redama eum qui te nondum visam adamauit. O foeliciter commutatam sortem foelicitatis tuae! Olim sub tyrannis Caesaribus mutis simulacris 37. studii a: operae 7. 28. BR. 7. D...39 cam a; tibi .. . tes. 15. tempori] Cf. Ep. 740. 3 n. 35. commentarium] Cf. Ep. 692. 28 n.