OCR Output

110 LETTERS OF ERASMUS [1517

atque etiamnum impendo. Adest Matthaeus iamdudum apud nos,
hortatu modo dicti Ludouici. Impera tuo Erasmo, si quid iudicabis
a me praestari posse. Bene vale.

25 Louanii postridie Lucae. Anno. m.D.xvVII[1].

687. To PETER GILLES.
Farrago p. 192. (Louvain.)
F. p. 328: HN: Lond. vii. 29: LB. 368. {c. October 1517.)
[An approximate date can be assigned from the arrival of Matthew Adrian
(p. 109) and the printing of the Paraphrase (Ep. 710).]

ERASMVS ROTERODAMVS PETRO AEGIDIO SVO S. D.

VrInAM istam animi impotentiam possis vincere, et tuae valetudini
perniciosam et ad res gerendas adeo inutilem vt vehementer etiam
officiat! Quid opus erat aperire stomachum aduersus medicum?
Sciebam illum nihil daturum ; tantum lubebat comoediam agere.

5 Nunc si faciem perfricuerit, ne tantulum quidem spei fuerit, et
incipiet palam esse hostis. Quod si certa spes fuisset, malim ego
centum fraudari cyathis quam te semel acerbius commoueri. Crede
mihi, nisi ab his duobus temperaris, animi perturbatione et in¬
tempestiuo coitu, non lubet eloqui quid tibi timeam, mi Petre

10 charissime. Quare te maiorem in modum oro, omnia postponito
tuae saluti.

De aduentu nostro ad Christi natalem medici gratia scripseram,
non serio, ne yel tu frustra speres vel vxor frustra metuat. Certum
est enim hinc non migrare donec quod est in manibus absoluero.

15 Paraphrasis quam exorsus sum in tabulis, iam absoluta excudi
formis coepta est. Adest Ioannes Borsalus, huius collegii con¬
tubernalis, conuictor omnium festiuissimus. Vtinam tibi integrum
esset totam hyemem nobiscum agere, et istis negociis quae te frustra
cruciant, iuberes paxpà «Aar ! Placent Mori carmina.

20 Appulit huc Hebraeus quidam Matthaeus, suae linguae egregie
peritus: spero fore yt hic illi salarium decernatur ex Buslidii legato.
Si me amas, omnibus posthabitis da operam vt valeas. Magna
morbi tui pars ab animo pendet. Si commodum est, accerse ad te
Franciscum et vide. vtrum velit facere quod scribit Lachnerus an

25 non ; sed verbis benignis, vt mihi, si nolit, alia via prospiciam: non

686. 22. Matthaeus MS.: ipse F. 23. tuo MS., of. Epp. 671. 11, 69%. 15;
tu Hi, 25. Anno. m.p.xvur add. D. 687. 4. Sciebam F: Scio F.
15. tabula H. 16. Ioannes add. H. 25. si nolit add. F.

687. 3. medicum] Afinius; cf. Ep. 15. Paraphrasis] Cf. Ep. 684. 13.
638. 18 n. 16. Borsalus] See Ep. 291 introd.

13. vxor] Cf. Ep. 476, 27-31. Ig. carmina] in Ep. 684.