OCR
110 LETTERS OF ERASMUS [1517 atque etiamnum impendo. Adest Matthaeus iamdudum apud nos, hortatu modo dicti Ludouici. Impera tuo Erasmo, si quid iudicabis a me praestari posse. Bene vale. 25 Louanii postridie Lucae. Anno. m.D.xvVII[1]. 687. To PETER GILLES. Farrago p. 192. (Louvain.) F. p. 328: HN: Lond. vii. 29: LB. 368. {c. October 1517.) [An approximate date can be assigned from the arrival of Matthew Adrian (p. 109) and the printing of the Paraphrase (Ep. 710).] ERASMVS ROTERODAMVS PETRO AEGIDIO SVO S. D. VrInAM istam animi impotentiam possis vincere, et tuae valetudini perniciosam et ad res gerendas adeo inutilem vt vehementer etiam officiat! Quid opus erat aperire stomachum aduersus medicum? Sciebam illum nihil daturum ; tantum lubebat comoediam agere. 5 Nunc si faciem perfricuerit, ne tantulum quidem spei fuerit, et incipiet palam esse hostis. Quod si certa spes fuisset, malim ego centum fraudari cyathis quam te semel acerbius commoueri. Crede mihi, nisi ab his duobus temperaris, animi perturbatione et intempestiuo coitu, non lubet eloqui quid tibi timeam, mi Petre 10 charissime. Quare te maiorem in modum oro, omnia postponito tuae saluti. De aduentu nostro ad Christi natalem medici gratia scripseram, non serio, ne yel tu frustra speres vel vxor frustra metuat. Certum est enim hinc non migrare donec quod est in manibus absoluero. 15 Paraphrasis quam exorsus sum in tabulis, iam absoluta excudi formis coepta est. Adest Ioannes Borsalus, huius collegii contubernalis, conuictor omnium festiuissimus. Vtinam tibi integrum esset totam hyemem nobiscum agere, et istis negociis quae te frustra cruciant, iuberes paxpà «Aar ! Placent Mori carmina. 20 Appulit huc Hebraeus quidam Matthaeus, suae linguae egregie peritus: spero fore yt hic illi salarium decernatur ex Buslidii legato. Si me amas, omnibus posthabitis da operam vt valeas. Magna morbi tui pars ab animo pendet. Si commodum est, accerse ad te Franciscum et vide. vtrum velit facere quod scribit Lachnerus an 25 non ; sed verbis benignis, vt mihi, si nolit, alia via prospiciam: non 686. 22. Matthaeus MS.: ipse F. 23. tuo MS., of. Epp. 671. 11, 69%. 15; tu Hi, 25. Anno. m.p.xvur add. D. 687. 4. Sciebam F: Scio F. 15. tabula H. 16. Ioannes add. H. 25. si nolit add. F. 687. 3. medicum] Afinius; cf. Ep. 15. Paraphrasis] Cf. Ep. 684. 13. 638. 18 n. 16. Borsalus] See Ep. 291 introd. 13. vxor] Cf. Ep. 476, 27-31. Ig. carmina] in Ep. 684.