enim sinam vt impune me luserint. Si Linacri Galenus aduectus
est e Lutecia, rogo emas. Bene vale cum tuis omnibus, amicorum
suauissime. M.D. XVII|1].
569688. From THOMAS MORE.
Farrago p. 178. Calais.
FP, p. 317: HN: Lond. vii. 5: LB. 540. 25 October (1517).
THOMAS MORVS D. ERASMO S. P. D.
Accæpr, mi Erasme, literas ab Ventfordo, quas per eundem tabella¬
rium protinus ad te transmitto: ex quibus hominem facile depre¬
hendes antiquum adhuc morem obtinere. Non petam vt ignoscas
quod tuas aperui; vides enim vt scriptae tibi sic mihi inscriptae
sunt. Nec dubito quin eodem errore ad me contra scriptae sint quae 5
sunt inscriptae tibi; quarum ego legendarum tam auidus eram vt
resignare non libuerit. i quid in his videris quod me putabis velle
scire (quod ego certe non puto), significa. Opinor ad te perlatas
quibus te certiorem facio de recepta tabula; de qua rursus, ac milies,
mi Erasme, rursus, tibi ago gratias.
in Angliam nihil audio. Vtinam ibi tuum vere dignum rege munus
aliquid tibi ab Rege conciliet boni! Feliciter tibi cedat quod iniunxit
Adrokpérop : nam ipsi succedit nihil, imo per Deum omnia. Tuum
consilium probo, qui non vis principum negociosis nugis implicari :
et me plane amas, quum iisdem optas vt extricer, in quibus haud ı
credas quam inuitus versor; neque potest quicquam esse odiosius
quam haec est legatio. Nam et relegatus sum in oppidulum mariti¬
mum et solo et coelo iniucundum; tum domi qui meapte natura
vehementer ab litibus abhorream, etiam quum lucrum adferunt,
quantum necesse est hic adferant taedium, quum veniant comitatae
damno. Sed dominus benigne pollicetur omnia repensurum Regem.
Quum recepero, faciam vt scias. Interim vale; tu fortassis vltra
non optas. Domino Leo multam ex me salutem dicito, et Palgrauo
nostro, si rediit. Iterum vale. Caleti. xxv. die Octobris. [m.p. xx. |
687. 28. M.D.XVIII add. H. 688. 11. ibi om. N. 20. comitāte N1:
comitante N?. 22, vitro F. 23. Domino E: Eduardo F., 24. M.D.XX
add, H.
687. 26. me luserint] over the prices 4. scriptae tibi] Cf. Ep. 772. 1,2.
of books; cf. Ep. 629. 5 sed. 8. perlatas] Ep. 683.
Galenus] See Ep. 502. 15 n. ; and 21. dominus] Wolsey.
cf. Ep. 690. 8. 23. Leo] See p. 203.
688. 1. Ventfordo] See Ep. 196 introd. Palgrauo] See Ep. 499. 8 n.