OCR Output

676 |

tatum esse et placuisse memini. Si quid meo suffragio tribuis, nihil
video profectum a nostrae religionis hominibus, qui eloquentiae quo¬
que gloria floruerint, quod cum huius phrasi sit conferendum. Vt5
nusquam non praestat egregium artificem, siue spectes ordinem siue
transitus subinde nouos, siue non vulgarem ingressum velutique
limen argumentationis! Nullam suasorii generis partem non tractat.
Nusquam desidet in locis communibus. Magis vrget et instat argu¬
mentis, mire pungit epiphonematis, delectat iuxta ac mouet sententiis. 10
Quodque magis etiam mirandum est, sic Isocraticis schematibus
modulata, structa, picturataque est oratio vt nusquam tamen frigeat
aut ineptiat; sic arguta vt interim neruosa ; sic elaborata vt tamen
dilucida; sic noua, sed vi toedio careat affectationis; sic festiua
vt nihilo secius grauis ac seria; sic rhetorica vt yvyotws tamen 15
Christiana; denique sic acris ac vehemens vt sui tamen vbique
similis, pari intentione ad extremum vsque calcem properans, sani
videlicet vegetique ingenii argumentum. Gennadius dum huic stilum
tribuit scholasticum, ni fallor, plusculum in eo desyderauit arcanarum
literarum. Caeterum libellum hune a Rodolpho Agricola versum 20
non esse vel stilus ipse satis arguit, praesertim cum quaedam sint
schemata quae ne possint quidem ad Graecam orationem respondere.
Gennadius indicat esse Eucherii Lugdunensis ecclesiae episcopi :
moxque huius meminit epistolae quam scripserit ad Valerianum
propinquum suum de contemptu mundi deque relinquendo studio 25
prophanae philosophiae. Atque vtinam reliqua huius extarent! vel
is liber quo carptim obscura quaeque diuinorum voluminum capitula
explanauit, vel is quo prolixa Cassiani opuscula contraxit in com¬
pendium.

Sed quid vnius aut alterius libri iacturam deploramus?
lachrymis tempero, quoties veterum scriptorum catalogos legens video
quas opes amiserimus. Auget aegritudinem, quoties subit pro qualibus
amissis qualia nunc vulgo legamus. Proinde studium istud tuum,
Alarde charissime, non possum non exosculari, quod eruendis in
lucem veterum monumentis impendis, praesertim si qua sunt eius- 35
modi vt cum vera pietate veram eruditionem eloquentiamque con¬

TO ALARD OF AMSTERDAM 99

Vix a 30

7. velutique ae: veluti BK. 12. tamen

an: om. ¢ 22. ne af: non €.

10. pingit 7. rr. Isocratis y.
30. ae: iacturam libri yé.

Greek original at Roermond ; but the
statement is clearly an error.

23. Gennadius] Erasmus is here
quoting the Catalogus illustrium virorum

scopi ad propinquum suum ex Greco in Lati¬
num sermonem per magistrum Rodolphum
Agricolam traducta, ( Deventer}, Jac. de
Breda, s. a.; which is, in fact, the Epi¬

stola Bucherii, to which Erasmus wrote
this preface. In the Vita Agricolae,
which is probably by Goswin of Halen
(ef. Ep. 839. 11 n.), Agricola is repre¬
sented as saying that he had found a
H

of Gennadius of Marseilles (fl. ¢. 495) ;
which he had edited in connexion with
Jerome’s Catalogus scriptorum ecclesiasti¬
corum in the edition of 1516 (vol. i, ff.
119 seq., and vol. ii, f. 160 v°).

2