dicebatur. Nam quod Grecas litteras attigerat, editis ab eo com¬
mentariis in Paulinas Epistolas primum intellexi. Fortasse cum
aliquot errata rdv vewrepixdv in sacris litteris deprehendisset ex Grecis
fontibus, operepraecium putauit ad famam parandam quod luscus
6o inter caecos paulo clarius cerneret, editis commentariis admonere
posteritatem. Qua in re probo hominis institutum, si id praestare
potuit; premium enim eius rei velut in sacris certaminibus victori
cuilibet est propositum. Sed quod in eodem stadio currentem, qui¬
que longe relicturus eum videretur, maligne supplantare voluerit,
6; minime mihi videtur factum probe, nedum theologice. Hic fortasse
ex suis Parrisiis orbem terrarum metitur, vbi quanquam aliquot in
lingua Graeca doctissimos et seculum ornantes nostrum videt, non
eam vel copiam Grecis litteris operam dantium, vel eum honorem
his habitum, vt speret aliquando redituram priscam eruditionem,
ro Atque ideo fieri potest vt ad editionem fuerit paratior, quod deplorate
posteritatis censuram non est veritus. At si scisset quam nunc in
Italia, Germania, Hispania florent ea studia, ex Horatii puto consilio
librum nonum pressisset in annum ; nisi forte illam vtriusque linguae
peritiam est adeptus, vt prouocare magis quam timere cuiusquam
y5 censuram debuerit. Quam an sit consequutus, aliorum sit iudicium ;
nullum enim eruditionis eius in eo genere specimen preter Paulinas
Epistolas mihi videre contigit.
Verum enimuero quis non videt vnde haec est orta malignitas? Tu
nuper editis in Nouum Testamentum annotationibus Graecos non
8o modo aperuisti fontes huic nostro seculo, verum tam alte cuncta es
rimatus vt nihil a quouis annotatum, quod operepraecium fuit legere,
non tam exacte excusseris vt nihil cuiquam feceris reliquum. Quo
tu lucubrationum tuarum splendore, velut sol oriens stellas condit,
caeteris ex ea re famam ante tuam editionem captantibus aeternas
85 offudisti tenebras. Ita gloriolam quam editione sua aucupabatur,
sibi vel ereptam vel imminutam dolet. Sed gratulari magis suo
saeculo debuit, quo prisca repullulant studia, quam eorum imitari
morem qui peruicacia quadam nolunt cedere, cum contendere per
imbecillitatem non possunt. Sed quid non facit ambitio? hic huma¬
go num impegit in vicium. Tuum esse arbitror rôv yrmotwv Oeo\dyur
more ignoscere. Illud egre fero, quod dum huic Apologiam paras,
iacturam feceris temporis quo magis posteris profutura scripsisses.