663 | FROM CUTHBERT TUNSTALL 89
Tllam itaque annotationum tuarum in Nouum Testamentum retracta¬
tionem et limam, quam te pollicente auide expectant omnes, fac in
primis cures. Et qui de prophanis litteris bene meritus immortalem 95
tibi famam parasti, dum illas ornas, quod superest aetatis in illu¬
strandas sacras impende. Ita namque sciet posteritas chariora tibi
fuisse ea studia quae animae salutem, quam quae oblectamentum
praestant, nempe cum illa iuuenis magis attigeris, haec matura iam
amplexatus aetate digna iudicaueris in quibus consenescas. 100
Theologis Louaniensibus tam esse te charum gaudeo magnopere ;
qui si te (vt scribis facturos) in suum asciscent ordinem, suadeo ne
recuses. Delatus tibi ab his hic honor atque abs te acceptus, per¬
petuum erit inter vos amiciciae pignus.
Quod nuncias Strabonem, Pindarum, Pausaniam, vtrumque Testa- 105
mentum Grecis characteribus proditurum ex Aldi officina, leticia
quadam incredibili me perfudisti. Prospicio futurum vt in omni
studiorum genere posteritas cum antiquitate certet: quae si non
erit ingrata, magnam his habitura est gratiam quorum industria
renascuntur ea studia. Quo in numero cum tu sis futurus, perge 110
bene mereri de posteris, qui nomen Erasmi perire nunquam sinent.
Vale Brugis xviii Kal. octobris.
Prius quam hanc obsignarem epistolam, vnum ex meis amiseram,
cuius ego salutem omnibus meis fortunis redemissem ; cuius animae
Deus sit propicius. De reliquis adhuc dubia spes. 115
664, FROM THOMAS LUPSET.
Deventer MS. 91, f. 222 v°. Paris.
LB. App. 70. 15 September (1517).
[x517, because of Linacre’s Galen.]
THOMAS LVPSETVS DESY. ERASMO ROTE. S. P.
ScrIBAM paucis, mi praeceptor obseruandissime, vtpote variis
negotiis impeditus ac, vt apertius loquar, dubius de tuo erga me
animo. Siexorari possit, orarem, imo vtcumque ardentissime flagito,
vt omnem iam expuas iram, et quicquid a me peccatum est, id
puericiae tributum condones, atque tibi ipse persuadeas quod est 5
verissimum, me in illius libelli proditione a culpa liberandum,
663. 93. a2: testamestum at. 99. a?: praestent al. 103. his a niet:
105. Pausaniam add. D. 107. omni D : omniuma. 664. r. obseruantissime MS.
663. 105. nuncias] Epp. 642. 3-5; 643. 111. nomen Erasmi] A reminiscence
24-6. Erasmus had ordered the books of Ep. 423. 47,8, which Tunstall had
for himself at once ; see Ep. 620. doubtless read in B.
Pausaniam] Printed by the Al- 664. 4. peccatum est] Cf. Ep. 431. 6,7.
dine firm, July 1516. Forthis editorial 6. libelli] Evidently the Iulius Ex¬
insertion cf. Ep. 598 introd. clusus; cf. Ep. 502.