omni visco pedem moratur (nam ne in cuiusquam fundum aut pratum 20
diuertas fossarum altitudo vetat); et vt ad aggeres in littore extructos
arcendo mari tandem peruenias (que vna iucunda est ambulatio),
priusquam illo peruenias, preter sexcentas fossas tibi transeundum
erit, quibus linum macerant, quae foedo odore longe superant omnem
sentinam. Quantulum cloacae putent prae illis! Ad hec praeter 25
ejusmodi fossas itidem in vrbem reditus recreationem, si quam
habuisti, tollit, et tristem denuo domum remittit. Tota plane regio
duobus passibus est mari humilior in summo aestu ; et nisi aggeres
arcerent, marinae beluae in comessantes atque inuicem propinantes
incolas irrumperent. Ad haec incommoda vitanda praesidium vnicum 3o
esse aiunt totos haurire congios; remedium certe mihi grauius omni
morbo. Nosti enim quam facile in eo genere certaminis herbam
porrigo.
Sed quid facio, qui tam frugiferam insulam tanque portuosam
infamo, tacitis quae in laudationem eius dici possent? Vis scire? 35
Tuuat aliqua via me de illa vindicare atque omnem ex eius tedio con¬
ceptam bilem in illam ipsam effundere. Itaque nunc eius éyxdpuor
reticebo in vindictam. Sed, vt serio tecum agam, gaudeo me tandem
continenti redditum, vbi coelum salubrius. Et vt patietur concussa
valetudo, paulatim adrepam in patriam: meos hic relinquam grauius 40
adhuc afflictos quam vt sequi possent, Deum Optimum Maximum
praecor, aliquando, conualescant.
Apologiam abs te missam, qua Fabro respondes, vna cum tuis
litteris accepi; atque aliquot ante diebus alteras acceperam, quibus
te illi responsurum significasti, sed citra stomachum. Quod certe te 45
praestitisse gaudeo; decreueram enim te hortari vt theologum, hoc
est mitem, ageres in respondendo: quod ille in sua causa pronuncians
atque arrogantius opinionem ingerens suam minime praestitit, quasi
non sit futurum aliorum potius et posteritatis de ea re iudicium.
Quanquam de veritate neque illi neque cuiquam mortalium cedendum 50
tibi vnquam putaui. Quod vero a cornicula tuas pennas in exordio
Apologiae repetis tam modeste, recte facis. Expecto quem colorem
dicet, sed perfricabit frontem puto. Hominem mihi videre contigit
in Italia, modestum sane, vt tum videbatur, et cyclopediam illam,