OCR
663 | FROM CUTHBERT TUNSTALL 87 omni visco pedem moratur (nam ne in cuiusquam fundum aut pratum 20 diuertas fossarum altitudo vetat); et vt ad aggeres in littore extructos arcendo mari tandem peruenias (que vna iucunda est ambulatio), priusquam illo peruenias, preter sexcentas fossas tibi transeundum erit, quibus linum macerant, quae foedo odore longe superant omnem sentinam. Quantulum cloacae putent prae illis! Ad hec praeter 25 ejusmodi fossas itidem in vrbem reditus recreationem, si quam habuisti, tollit, et tristem denuo domum remittit. Tota plane regio duobus passibus est mari humilior in summo aestu ; et nisi aggeres arcerent, marinae beluae in comessantes atque inuicem propinantes incolas irrumperent. Ad haec incommoda vitanda praesidium vnicum 3o esse aiunt totos haurire congios; remedium certe mihi grauius omni morbo. Nosti enim quam facile in eo genere certaminis herbam porrigo. Sed quid facio, qui tam frugiferam insulam tanque portuosam infamo, tacitis quae in laudationem eius dici possent? Vis scire? 35 Tuuat aliqua via me de illa vindicare atque omnem ex eius tedio conceptam bilem in illam ipsam effundere. Itaque nunc eius éyxdpuor reticebo in vindictam. Sed, vt serio tecum agam, gaudeo me tandem continenti redditum, vbi coelum salubrius. Et vt patietur concussa valetudo, paulatim adrepam in patriam: meos hic relinquam grauius 40 adhuc afflictos quam vt sequi possent, Deum Optimum Maximum praecor, aliquando, conualescant. Apologiam abs te missam, qua Fabro respondes, vna cum tuis litteris accepi; atque aliquot ante diebus alteras acceperam, quibus te illi responsurum significasti, sed citra stomachum. Quod certe te 45 praestitisse gaudeo; decreueram enim te hortari vt theologum, hoc est mitem, ageres in respondendo: quod ille in sua causa pronuncians atque arrogantius opinionem ingerens suam minime praestitit, quasi non sit futurum aliorum potius et posteritatis de ea re iudicium. Quanquam de veritate neque illi neque cuiquam mortalium cedendum 50 tibi vnquam putaui. Quod vero a cornicula tuas pennas in exordio Apologiae repetis tam modeste, recte facis. Expecto quem colorem dicet, sed perfricabit frontem puto. Hominem mihi videre contigit in Italia, modestum sane, vt tum videbatur, et cyclopediam illam, quam adeptos magisterii nomine Parrisii honorant, penitus callere 55 or 29. D: comessantes a. 36. Pro via al in illam, scilicet ex versu sequenti, scripsit ci mox deleuit. 38. reticebo D: recitabo a. 41. adhuc om. D. possint H. 43. D: abst te a. 49. D: indicium a. 51. a?: connicula al. 52. D: modeste a. 54. modestum a?; modeste al. I 44. litteris] Ep. 643. 54. in Italia] Probably in 1500; ef. alteras] Ep. 607. Epp. 207. 22 n. and 315 introd. 51. cornicula] Cf. Hor. Ep. 1. 3. 18-20. 55. Parrisii] Cf. Ep. 413. 11 n.