S. P., reuerendissime Pater. Non eram nescius quam religiose tua
celsitudo maximis etiam viris sit adeunda, quamque multis male
cesserit numina parum rite compellasse. Verum hanc fiduciam mihi
fecit rara quaedam et inaudita comitas, quam ipse cum alias tum
5 nuper expertus sum, cum apud Britannos agerem. Eximiae felicitatis
inuidia comes esse solet. At mira morum tuorum facilitas omnibus
exposita obuiaque sic prorsus inuidiam omnem excludit, vt homines
non minus ament naturae tuae bonitatem quam fortunae magnitu¬
dinem suspiciunt. Verum ne seriis negociis occupatissimum nugis
ro etiam meis diutius oceupem, mitto regiae maiestati libellum vtcunque
adornatum, ea ferme complectentem que ad rectam principatus ad¬
ministrationem faciunt. Philippum Castilliae Regem, sub cuius
nomine boni principis simulacrum effinxi, serenissimus Rex Henricus,
eius nomenclaturae octauus, puer iuuenem fratris vice dilexit: cuius
15 mortem etiam suis ad me literis olim deplorauit non minus amanter
quam eleganter. Cum Carolo nostro praeter affinitatis copulam tam
arctis foederibus, tam propinqua necessitudine animorumque fraterno
consensu coniunctus est vt coniunctior esse non possit. Porro, tua
reuerendissima D. regie maiestati regnum multo omnium florentissi¬
20 mum longe felicissime administranti hoc ipsum est quod olim
Herculi Theseus, quod Achates Aeneae fuisse legitur ; vt non inepte
tria maxima simul et clarissima inter se nomina liber vnus com¬
plexus videatur. At volumen quod olim Regi dicaueram tuisque
manibus obtuleram, nondum opinor per bellorum tumultus licuit
25 euoluere. Sed iam dudum parta tranquillitate intelligo illum ad
literas olim puero non infeliciter gustatas redisse, ac subinde cum
libris colloqui non quibuslibet, sed iis potissimum qui pietatem,
qui regiam sapientiam doceant. Nam hoc magis sitit virtutem,
quo magis possidet. Proinde vetus munusculum renouare visum
30 est, eo quod dicatum non videretur quod nondum esset cognitum.
Adest et tuus libellus tam exiguus quam ipse magnus es.
TIT. CARDINALI EBORACENSI add. sec. man., vt videtur, Erasmi: DES. ERASMVS
ROTERODAMVS REVERENDISSIMO DOMINO D. THOMAE CARDINALI EBORACENSI D. I. S.P.
reuerendissime MS.: Amplissime H. tua D: tu MS. 4. cum MS, : tum D.
10. diutius add. H. 12. Philippi MS, : corr. D. Castelliae D. I4. cuius
mortem... 16. eleganter add. D. 19. reuerendissima D, JS. : reuerenda
sublimitas H. florentissimum D : florulentissimum MS. 22. clarissima
MS.: carissima H. 25. illum add. H. 30. eo add. D.