OCR Output

657 TO HENRY VIII 79

ad tuam celsitudinem mitto, neque id absque foenore; siquidem
adiunxi Panegyricum Philippi Castelliae Regis praeconem, cuius
memoriam scio tibi sacrosanctam esse, quippe quem olim puer
iuuenem fratris vice dilexeris, quemque optimus parens tuus non
titulo tantum in filium adoptarat. 45
His adieci Principis Institutionem, quam Carolo Regi Catholico
recens inaugurato principatui nuper obtuli. Non quod is nostris
monitis magnopere egeret, sed quod, quemadmodum in magnis
tempestatibus quantumuis periti gubernatores se vel a quouis ad¬
moneri patiuntur, sic Princeps tot regnis destinatus nullius omnino 50
consilium debeat aspernari quod saedulo proferatur animo, secuturus
quod omnium factu optimum iudicarit. Quod autem vsquam fretum
tantos habet motus quantos habent tumultus amplae ditiones? aut
quis vnquam tantas in mari tempestates vidit quantas rerum humana¬
rum procellas paucis hisce annis vidimus? Et adhuc grauiores 55
imminere videntur, ni res principum sapientia pietateque componan¬
tur. Postremo, quando in consiliariorum ordinem ascitus eram,
visum est protinus hoc officio meo respondere muneri, et non vna
aut altera in re consulere, sed consiliorum omnium ceu fontes quos¬
dam ostendere, egregiae quidem indolis sed adhuc puero Principi. 6o
Nam vt tuae maiestati monitis eiusmodi sit opus, tantum abest, vt
qui attentius tuam imaginem contempletur, absoluti principis simula¬
crum ad tui exemplar possit effingere. Misi tamen, quod scirem,
vt nihil aliud accederet, duorum tibi charissimorum Regum com¬
memorationem non iniucundam fore. Deinde quod ea praecepta, si 65
salubria suadent, regibus omnibus commendabuntur, aut regum filiis,
si senserint tibi, regum qui hodie viuunt omnium cordatissimo,
incorruptissimo florentissimoque, non displicuisse. Postremo ipse
ingratitudinis culpam vtcumque effugero, si non desinam tuae
maiestatis erga nos studium qua possum sedulo testificari. Quid 70
enim illi non debeo, toties ornatus testimonio vocis tuae? ad hec,
cum isthic essem proxime, tam benignis conditionibus inuitatus, tum
vltro tum regia prorsus comitate ; quando hoc ipsum magni habeo,
quod huic homuncioni talis ac tantus Princeps faues, quod agnoscis,
quod amas. Maiestatem tuam quam diutissime incolumem ac 75
florentem tueatur Principum Princeps Opt. Maximus Iesus Christus.
Antwerpie Anno. M.D. 17. postridie Natalis diue virginis.
Erasmus Roterodamus eidem maiestati tuae addictissimus.

52. omnium MS.: ex omnibus D, 53. D: timultus MS. Se D:
numeri MS. ; cf. Ep. 317.2”. 64. clarissimorum D?. 66. D: commeda¬
buntur MS. 68. D: displicuise MS. D: ipe MS. 70. sedulo add. H.
qi. illi add. H. 72. isthic D: istec MS. 73. magni MS.: pro magno H.
75. D: incolumen MS. 78. Erasmus... addictissimus om. D.

46. Institutionem] Of. Epp. 683. 49, 688. 11.