OCR
LETTERS OF ERASMUS [1517 658. To THomas WOLSEY. Deventer MS. 91, f. 60 v°. Antwerp. D. p. 189: F. p. 161: HN: Lond. ii. 31: LB. 267. 9 September 1517. CARDINALI EBORACENSI. S. P., reuerendissime Pater. Non eram nescius quam religiose tua celsitudo maximis etiam viris sit adeunda, quamque multis male cesserit numina parum rite compellasse. Verum hanc fiduciam mihi fecit rara quaedam et inaudita comitas, quam ipse cum alias tum 5 nuper expertus sum, cum apud Britannos agerem. Eximiae felicitatis inuidia comes esse solet. At mira morum tuorum facilitas omnibus exposita obuiaque sic prorsus inuidiam omnem excludit, vt homines non minus ament naturae tuae bonitatem quam fortunae magnitudinem suspiciunt. Verum ne seriis negociis occupatissimum nugis ro etiam meis diutius oceupem, mitto regiae maiestati libellum vtcunque adornatum, ea ferme complectentem que ad rectam principatus administrationem faciunt. Philippum Castilliae Regem, sub cuius nomine boni principis simulacrum effinxi, serenissimus Rex Henricus, eius nomenclaturae octauus, puer iuuenem fratris vice dilexit: cuius 15 mortem etiam suis ad me literis olim deplorauit non minus amanter quam eleganter. Cum Carolo nostro praeter affinitatis copulam tam arctis foederibus, tam propinqua necessitudine animorumque fraterno consensu coniunctus est vt coniunctior esse non possit. Porro, tua reuerendissima D. regie maiestati regnum multo omnium florentissi20 mum longe felicissime administranti hoc ipsum est quod olim Herculi Theseus, quod Achates Aeneae fuisse legitur ; vt non inepte tria maxima simul et clarissima inter se nomina liber vnus complexus videatur. At volumen quod olim Regi dicaueram tuisque manibus obtuleram, nondum opinor per bellorum tumultus licuit 25 euoluere. Sed iam dudum parta tranquillitate intelligo illum ad literas olim puero non infeliciter gustatas redisse, ac subinde cum libris colloqui non quibuslibet, sed iis potissimum qui pietatem, qui regiam sapientiam doceant. Nam hoc magis sitit virtutem, quo magis possidet. Proinde vetus munusculum renouare visum 30 est, eo quod dicatum non videretur quod nondum esset cognitum. Adest et tuus libellus tam exiguus quam ipse magnus es. TIT. CARDINALI EBORACENSI add. sec. man., vt videtur, Erasmi: DES. ERASMVS ROTERODAMVS REVERENDISSIMO DOMINO D. THOMAE CARDINALI EBORACENSI D. I. S.P. reuerendissime MS.: Amplissime H. tua D: tu MS. 4. cum MS, : tum D. 10. diutius add. H. 12. Philippi MS, : corr. D. Castelliae D. I4. cuius mortem... 16. eleganter add. D. 19. reuerendissima D, JS. : reuerenda sublimitas H. florentissimum D : florulentissimum MS. 22. clarissima MS.: carissima H. 25. illum add. H. 30. eo add. D. 15. literis] Ep. 206.