OCR Output

78 LETTERS OF ERASMUS [1517
e

fortassis aliud mirabitur ac laudibus vehet. Mihi nihil non suspi¬
cienti illud inprimis probatur, quod cum ipse pro rara quadam animi
perspicacia sapias plurimum, tamen prudentum et eruditorum, ac
potissimum eorum qui nesciant ad gratiam loqui, familiaribus collo¬
quiis gaudeas, perinde quasi Sophocleum illud alicubi legeris—nec
dubito quin legeris—

or

< N z a a 7
10 odor TVUPAVVOL TOV copav TUVOVO LA,

id est Reges sapientes redduntur sapientum hominum consuetudine :
cum primis autem, quod inter tot regni, imo mundi, negocia nullus
tibi pene dies abeat in quo non aliquam temporis portionem libris
euoluendis impartias, cumque priscis illis sapientibus colloqui gaudeas
15 qui minime omnium assententur, atque his praecipue libris vnde
eordatior, melior regnoque vtilior discedas; longe dissentiens ab
istorum opinione qui existimant egregios principes a nulla re magis
abesse oportere quam a libris studioque philosophiae; aut si quid
etiam attingendum sit librorum, nihil nisi ridiculas et vix mulieribus
dignas fabulas meraque stulticiae ac viciorum irritamenta legi
oportere: perinde quasi haec duo ex diametro inter se pugnent,
sapere et principem agere, cum ita inter se cohereant vt, si alterum
alteri adimas, nihil iam relinquas praeter inanem principis titulum ;
cenotaphiorum instar quae nomina tantum et stemmata foris ostentant,
25 cum intus vacua sint. Porro, quemadmodum cordatus ac pius prin¬
ceps omnibus sapit, omnibus vigilat, omnibus prospicit in commune,
vt qui publicum negocium gerat, non suum; ita par est vt huius
curas ac sollicitudines pro sua quisque portione virili conetur adiu¬
uare. Et quo latius imperat, hoc magis eget hoc officiorum genere.
30 Eximia quedam inter mortales res est monarcha ac plane numinis
instar, sed homo tamen.

Ego vero, quando solis litterulis meis hoc officii pensum possum
regibus persoluere, pridem libellum Plutarchi De ratione dinoscendi
adulatorem ab amico, e Greco Latinum feci, tuaeque maiestati dicaui

35 per reuerendissimum D. Cardinalem, qui tibi in regni administratione
id est quod olim Theseus Herculi aut Achates Aeneae. Verum
quoniam id temporis in medias bellorum procellas publica quedam
ac fatalis orbis Christiani tempestas subito te abripuit, non satis
vacabat, opinor, litteris attendere, cum res ferro esset agenda. Nunc

40 igitur eundem, licet iam orbi publicatum ac tercium typis excusum,

2

o

TI. sapientium N. 15. assentantur H. 16. D: discentiens MS.
21. D: deametro MS. 25. ac MS. : et D. 27. gerit H. 33. dinoscendi
D: cognoscendi MS., necnon D in marg. 35. reuerendissimum D. MS.:

tuum H. 36. id est D: id tibi est MS.

10. Zopot] Soph. Fr. 12 ; cf. Adag. 2497.