OCR
78 LETTERS OF ERASMUS [1517 e fortassis aliud mirabitur ac laudibus vehet. Mihi nihil non suspicienti illud inprimis probatur, quod cum ipse pro rara quadam animi perspicacia sapias plurimum, tamen prudentum et eruditorum, ac potissimum eorum qui nesciant ad gratiam loqui, familiaribus colloquiis gaudeas, perinde quasi Sophocleum illud alicubi legeris—nec dubito quin legeris— or < N z a a 7 10 odor TVUPAVVOL TOV copav TUVOVO LA, id est Reges sapientes redduntur sapientum hominum consuetudine : cum primis autem, quod inter tot regni, imo mundi, negocia nullus tibi pene dies abeat in quo non aliquam temporis portionem libris euoluendis impartias, cumque priscis illis sapientibus colloqui gaudeas 15 qui minime omnium assententur, atque his praecipue libris vnde eordatior, melior regnoque vtilior discedas; longe dissentiens ab istorum opinione qui existimant egregios principes a nulla re magis abesse oportere quam a libris studioque philosophiae; aut si quid etiam attingendum sit librorum, nihil nisi ridiculas et vix mulieribus dignas fabulas meraque stulticiae ac viciorum irritamenta legi oportere: perinde quasi haec duo ex diametro inter se pugnent, sapere et principem agere, cum ita inter se cohereant vt, si alterum alteri adimas, nihil iam relinquas praeter inanem principis titulum ; cenotaphiorum instar quae nomina tantum et stemmata foris ostentant, 25 cum intus vacua sint. Porro, quemadmodum cordatus ac pius princeps omnibus sapit, omnibus vigilat, omnibus prospicit in commune, vt qui publicum negocium gerat, non suum; ita par est vt huius curas ac sollicitudines pro sua quisque portione virili conetur adiuuare. Et quo latius imperat, hoc magis eget hoc officiorum genere. 30 Eximia quedam inter mortales res est monarcha ac plane numinis instar, sed homo tamen. Ego vero, quando solis litterulis meis hoc officii pensum possum regibus persoluere, pridem libellum Plutarchi De ratione dinoscendi adulatorem ab amico, e Greco Latinum feci, tuaeque maiestati dicaui 35 per reuerendissimum D. Cardinalem, qui tibi in regni administratione id est quod olim Theseus Herculi aut Achates Aeneae. Verum quoniam id temporis in medias bellorum procellas publica quedam ac fatalis orbis Christiani tempestas subito te abripuit, non satis vacabat, opinor, litteris attendere, cum res ferro esset agenda. Nunc 40 igitur eundem, licet iam orbi publicatum ac tercium typis excusum, 2 o TI. sapientium N. 15. assentantur H. 16. D: discentiens MS. 21. D: deametro MS. 25. ac MS. : et D. 27. gerit H. 33. dinoscendi D: cognoscendi MS., necnon D in marg. 35. reuerendissimum D. MS.: tuum H. 36. id est D: id tibi est MS. 10. Zopot] Soph. Fr. 12 ; cf. Adag. 2497.