Postquam ex Basilea mihi scripsisti, vitam odiosissimam et a natura 4o
mea alienissimam traduxi; nam partim bello (quod cum Musis nihil
habet commune) interfui, in quo magis strenue spoliatum est quam
pugnatum ; partim principum negotiis implicatis(s)imugfui, in quibus
maxime laboratum est vt nihil bene fieret. Nam quem finem hee
omnia sunt sortita, fama, certum scio, ad te perlatum est; vel saltem 45
in noua Mori nostri Vtopiana Republica clare intellexisti, vbi agit
more suo de fugiente Neapoli et aliis omnibus huc spectantibus.
In eadem cuius supra mentionem feci epistola, effusissimum mihi
risum mouit collegium illud, quod graui, vt ais, senatus consulto
cauit ne quis Nouum Testamentum tua industria maximisque labo- so
ribus instauratum ‘equis aut nauibus aut plaustris aut baiulis intra
eius collegii pomeria inueheret’. Istud collegium tu QeoXoyikéraror
vocas; sed ego ne @eoX6yov quidem, immo vix dvOpdrwov iudico. Nam si
esset inter illos vel pietas (quae theologorum precipue mater esse debet)
vel humanitas vel doctrina, non optimum et doctissimum opus pessime 55
et imperitissime vituperarent, conuellerent, lacerarent, et quod for¬
tasse nunquam viderunt (et si viderent, non intelligerent), turpissime
damnarent: qua in re iudicium est nullum, sed maleuolentia quiduis
potius quam theologica, ne dicam plane impia. Quod nihil huius¬
modi nisi ex auctoritate generalis concilii fieri volunt, istud magis 60
mihi ridiculum videtur quam ipsi homines. Quasi vero non liceat
errores emendari et menda insignia ex libris tolli, nisi hoc concilii
mandet auctoritas! Quod si omnino volunt defendere, cur homines
quotidie peccantes a peccatis absoluunt absque synodi auctoritate ?
Nam hoc, meo iuditio, maius est quam quod tu fecisti, siquidem ad 65
liberandam ipsam animam vel perpetuis suppliciis damnandam per¬
tinet; nisi fortasse volunt obiicere hoc synodi decretis imperatum
esse. Quod si est, equidem nec illud a synodi decretis abhorrere
opinor, vt omnes libri vel continentes vel explanantes Christi prae¬
cepta emendati puri et incorrupti legantur. Atque vt tibi et [quid]
de isto collegio et Noui Testamenti editione breuibus dicam quod
sentio : si nunc indicta esset synodus, ego mallem tuis libris legendis
vacare quam illi interesse, si penes istud collegium esset de rebus
omnibus consulendi et iudicandi potestas. Qui enim fieri potest vt
recte de fide Christi consulere possint vel velint qui eius praecepta
incorrupta videre et legere grauantur? Preterea quod ad istorum