5 et Georgiani, quas ais te nunquam accepisse ; eiusque rei culpam in
me transferre videris. A qua tamen vel te iudice, nisi nimium fallor,
facillime me liberabo. Etenim apertissime ostendam nihil in illis
litteris ad te fidelissime perferendis a me factum esse quod a nostra
amicitia, quam ego religiosissime colo semperque colam, alienum
10 fuerit. Fateor igitur illas litteras mihi ab Ammonio nostro fuisse
missas atquo redditas, cum in castris Elueticis essem prope Medio¬
lanum. Sed eo tempore mihi fuerunt allatae, quo non modo non tibi
tuas sed nec Regi meo (re, id maxime postulante) tabellarium ali¬
quem mittere potuerim ; nam omnia itinera quae Germaniam versus
15 tendebant, ab hostibus vndique occupata fuere ; idque consulto factum
fuit, vt et litterae nostrae et pecunia in stipendium militum missa
interciperetur. Quo factum est vt tuas apud me litteras compluribus
diebus retinere cogerer, ne negligentia mea manifeste perirent. Sed
vt primum hostes cum vi tum necessitate compulsi illa reliquerunt
20 loca, litteras perferendas ad te dedi cuidam (vt videbatur) perquam
honesto viro recta Basileam profecturo, et cui fama tu (quod mihi
pergratum fuit) fuisti notissimus. Vno vero post mense perueni
Tridentum, vbi intellexi te ex Basilea nescio quo discessisse: id quod
fortasse feceras ante aduentum illius cui tuas ad te dedi litteras.
25 Itaque hine coniitio euenisse vt litterae illae perierint, et fortasse
nuntius vna cum litteris. Nam vt periculum ab hostibus imminens
taceam, latronum plena erant omnia.
Hac de re sepius tibi scripturus eram: sed ab illo tempore nun¬
quam vbi locorum esses audire potui ante instantis mensis diem
30 decimum quintum, quo litteras a Moro nostro non tam Britanno nunc
quam Vtopiano accepi; quibus intellexi tibi apud illustrissimum
Principem tuum, Regem Catholicum, optime esse et honorifice. Es
enim, vt audio, amplo auctus sacerdotio et in consiliariorum regiorum
ordinem ascitus. De quo vt vehementer gaudeo, ita supra modum:
35 doleo te Britanniam nostram reliquisse, nee vlla illic conditione
retineri potuisse: tametsi, vt Morus mihi scripsit, a reuerendissimo
domino Cardinali Eboracensi magnifica esset tibi oblata conditio.
Sed vbicunque terrarum eris, Deum immortalem precor vt omnia
secunda, fausta et felitia tibi eueniant.