OCR Output

618 | FROM HENRY GLAREANUS 37

nondum adii. Stipendium habeo priuatum, nemini quicquam obli¬
gatus. Caeterum qui Parrhisios veni vt grecarer, spe mea lusus 45
sum maxime. Nemo enim est qui insignem autorem Graecum
publice legat, neque priuatim, quod equidem memini. Sophistarum
mille circumstrepunt turmae. Fui adeo nuper in disputatione
Sorbonica, vbi egregios plausus, tanquam theatrum esset Pompeii,
audiui Non cohibui, immo cohibui risum, sed magna difficultate :
at illic ridebat nemo ; erat enim tum pugna magna de lana caprina.
Porro irascebantur non parum Adae primo parenti nostro, quod
mala, non pyra, comedisset ; conuiciisque vix abstinebant superciliosi
homines. Vicit tandem theologica grauitas stomachum, euasitque
bonis auibus Adam absque vulnere. Abii ego, satur neniarum. 55
Itaque domi me contineo, apud meos cantillans ocioque deditus ;
cum meo Horatio delicior, cum Democrito stultum rideo mundum.

Sed vale. Det Deus Optimus Maximus vt aliquando rursus tecum
habitem. Vale, inquam, sydus meum, decus meum, animaeque
plusquam dimidium meae. Salutat te Petrus meus Scudus omnes- 60
que discipuli mei, tui studiosissimi. Oro aliquid tuo Glareano
reseribas; nihil enim gratius litteris tuis in vita hac mihi accidere

©

n

potest.
Parrhisiis e vico diui Iacobi Anno Christi m.p.xvir Ad nonas
August. 65
619. From RICHARD PACE.
British Museum MS. Harl. 6989. 17 (f. 27). Constance.
Jortin ii. 347. 5 August (1517).

[An original letter, written by a secretary (a), with the heading and the date
and a postscript by Pace (8) ; who also inserted the Greek and corrected the
numerous blunders of a. It fills two folios entirely ; the third, containing the
address and the conclusion of the postscript, having been lost. The folds and
cuts in the document show that this is the letter actually sent, or at least
prepared for dispatch.

1517 is the only year-date possible : between the publication of B and Pace’s
return to England. It is clear from Il. 29, 30 that, though dated in August, the
letter was written in an earlier month.]

RI. PACEVS ERASMO SVO S. P. D.

Iam pridem, suauissime mi Erasme, allatae mihi fuerunt complures
Epistolae tuae, Budei, Ammonii, Mori aliorumque doctorum virorum,
Louanii typis excusae. Inter has vnam tuam ad Bouillum reperi, in
qua mentionem facis litterarum duorum ad te Cardinalium, Grymani

618. 47. priuatum a.
618. 51. de lana] Cf. Hor. Ep. 1. 18. 15. 4. mentionem] Ep. 456.205-11. For

60. Scudus] See Ep. 490. 35 n. the wanderings of the letters mentioned
619. 2. Epistolae] B. see Ep. 338 introd.