OCR Output

36 LETTERS OF ERASMUS [1517

te nominem ; quippe cum sit maximus is nostri saeculi error, quod
qui sit vere Christianus ignoretur, Christianos vulgus eos appellat
qui nulli rei tam sunt dissimiles quam Christo vnde nomen habent.
At vide, mi Erasme, quam minime vanis epithetis oneret aures tuas
ro pientissimas Glareanus, qui malit te vere Christianum appellare
quam vel doctissimum vel eloquentissimum. Quod enim nomen
est aeque dignum ac Christianum ? Deinde de aliquo vere dici posse
quid pulchrius? Esto is omnia alia habeat. Vtinam haec omnibus
theologis mens esset quae tibi, vt tam prodessent quam tu, vt tam

18 incitarent ad virtutes, vt tam exemplo praeessent quam loquacitate

vincunt omneis, vt malint vniuerso mundo, vt tu, consulere !
Omnibus prodes, nemini obes, omnes excitas, omnes inflammas.
Deus Optimus Maximus quam longissimos tibi tribuat dies, vt quam
diutissime prosis vniuerso orbi succurrasque ignorantiae hominum.

20 Sed haec hactenus. Legi adeo nuper, cum Parrhisios venissem,
epistolam eam quam ad Episcopum Parrhisiensem scripseras. Quaeris
quid fecerim? Partim letabar quod ab homine eruditissimo tam
eximie laudarer ; partim item irascebar execrabarque caput meum,
quod is non essem quem Erasmus ita belle pinxerat, suo videlicet

25 candore quo in omneis vtitur ; partim gratulabar rursus mihiipsi
quod exemplum praescriptum haberem, non qualis essem sed qualis
esse debebam. Potissimum quare dolerem erat, quod non modo
desperarim nil simile me posse Erasmo meo referre, sed ne verbis
quidem vel tantillum assequi quo minus ingratus videar, quantum¬

30 cunque animo gratus meo. Verum abunde (tanti es candoris humani¬
tatisque) satis g(r)atiarum retuli, si is aliquando ero quem candide
magis quam vere descripsisti. Diceret alius, ‘Ago tibi, doctissime
Erasme, gratias immortales, ingentes, et illas omneis amplissimas’.
Sed mehercule talia ignoro, vel quia adulari non didici, vel quia tu

35 eiusmodi fucos odisti semper, homo tam gloriae cupidus quam vel
Christus vel Paulus. Quapropter, charissime parens ac praeceptor,
cum quod retribuam neque habeam neque sciam, vnice te amabo,
amabo te vnice, et profecto te vnice amo. Es tu in eorde meo
sepultus, eademque dies et memoriam tui et vitam eripiet.

40 Benigne me excepit Budeus, humanissime tractauit Copus, fami¬
liarissime mihi cognitus Faber Stapulensis: quem eum inueni quem
tu semper vna cum Beato amico nostro praecipuo praedicabas, virum
certe integerrimum humanissimumque. Episcopum certa de causa

9. vanis a: nouis LB. 19. a?; ignorantie al. 20. Parrhisios soripsi
secundum », 45, vbi a? primum Parrhisiis scripsit, mox correxit : Parrbisiisa. 35. %:
fuces at, 41. eum corr. LB: cum a.

ar. epistolam] Ep. 529. Copus] See Ep. 124. 16 n.
40, Budeus] Cf. Ep. 609. 19 seq. 42. Beato] Cf. BRE, 1, 6, 10-1, 24-5: