617] FROM ANTONY CLAVA 35
(Epp. 437, 440, 441). No later year than 1517 is possible, as the letter is copied
in the manuscript by Hand A (Phrysius; see Ep. 637. 13 n.).]
ANTONIVS CLAVA ERASMO RO. 8.
Pripie Cal. Augusti quaedam mihi Iudoci Badii ex Parrhisiis
litterae sunt allatae, in quibus inclusa fuit Budei ad te epistola:
quam iisce meis occlusam litteris tibi reddendam harum nuntio
quamprimum potui commisi. Proposueram iam antea me isthue ad
vos recipere, vt et audire aliquid a te ex litteris Graecis, et suauissima 5
tua consuetudine tantisper frui possem, dum per has publicas vaca¬
tiones liceret. Verum hoc propositum meum alia negotia, neque
grata mihi neque accepta, necessaria tamen, interruperunt; adeo vt
coactus vsque fuerim, domi manendo insuauibus quibusdam rebus
occupatus, voluntatem ipsam meam vertere in necessitatem. Nec 10
dum etiam mihi liquet quonam modo excutere ab iis iugum possim ;
quin alia quoque ad haec perquam vereor ne accedant non paulo
odiosiora. Huiuscemodi mecum sorte agitur, quam tamen ferendam
esse aequo animo duco, donec laetior affulserit aura, si tandem
quaepiam aura laetior mihi vnquam affulsura sit. Tu velim, si ita ı
tibi videbitur, et de statu tuo et an has receperis litteras, tum si
quid est quod a me vel fieri vel curari velis, fac me pro tua humani¬
tate certiorem. Vale.
Salutem nomine meo plurimam dicere velis humanissimo viro
D. Ioanni Paludano et disertissimo Hadriano Barlando et amicissimo 20
mihi Rutgero Dryopolitano simul ac hospiti suo, viro integerrimo.
Yale iterum atque iterum, eximium decus nostrum.
Ex Gandauo Tercio Nonas Augusti.
618,,,7 FROM HENRY GLAREANUS.
Deventer MS. 91, f. 219 v° (a). Paris.
LB. App. 158. 5 August 1517.
[For the distinction of al and a? see Ep. 611.]
D. ERASMO ROTERODAMO GLAREANVS 8.
Sı erro, charissime Erasme, quod te et vnice amo et vndique tuas
laudes praedico, libenter mehercule erro. Amo autem te, quia vir
es vere Christianus, extollo subinde quia me, quantum in te erat,
fecisti vere Christianum ; atque ob hoc mirum est quantum mecum
gestiam. Neque sum nescius quantum dicam, cum vere Christianum
617. 11. possim scripsi : possem MS.
617. 1. Badii . . . litterae] This isnot with Epp. 434,5 is not necessary.
stated to be addressed to Erasmus ; and 2. Budei] Ep. 609:
in 1, 3 Clava only speaks of forwarding 21. Dryopolitano] Rutger Rescius of
one letter. So that the identification Maeseyck ; see Ep. 546.