2. To THE EPISTOLE ELEGANTES (C).
CLARISSIMO D. ANTONIO CLAVAE CONSILIARIO FLANDRIAE PETRVS
AEGIDIVS SALVTEM.
Qvop tu petis, ornatissime Antoni, idem cotidie complures a nobis
efflagitant, vt quod nuper feci in edendis aliquot insignibus et doctis
epistolis, idem nunc faciam in aliis quae deinde successerunt illis
etiam eruditiores ; quibus inter se amantissime conflictantur Erasmus
5 ot Budaeus: quandoquidem hac in parte typographorum opera scri¬
barum vice vtimur; tot enim hominum votis vix centum notarii
sufficiant. Age parebo, et hoc officii multis quidem, sed vnius Clauae
titulo, praestabo ; quanquam hoc sane nomine haudquaquam magnam
initurus gratiam apud Erasmum meum, qui huiusmodi (vt ille solitus
10 est appellare) nugas grauatim patitur euulgari, ne quam ansam prae¬
beat diloloudépous. Scio quum alis eruditis omnibus, tum tibi
eruditissimo vehementer fore iucundum spectaculum videre duos
litterarum proceres, alterum a Gallis, alterum a nostratibus, veluti
in quodam eloquentiae campo commissos, sic suis vtrunque virtu¬
15 tibus, eisque diuersis maximum, vt dubites vtrum vtri anteponas,
sed tamen vnumquenque sie mireris vt [summum. Bene vale,
doctissime Claua,
Antuerpiae tertio Nonas Martias. Anno. m.D.xVII.
3. To THE AUCTARIUM (D).
BEATVS RHENANVS MICHAELI HYMELBERGIO RAVENSPVRGENSI,
IVRECONSVLTO LATINE GRAECEQVE DOCTO, S. D.
Avpī, Michael optime, quam audax facinus proximis diebus desi¬
gnarim. Erasmum incomparabilem illum optimorum studiorum et
extinctae propemodum theologiae vindicem compilaui. Hui, quid
hoc nouae rei est? inquies: ludis me forsan. Imo serio loquor :
5 paucis rem accipe. Nactus sum hic ex Erasmi bibliotheca nuper
propitio Mercurio fasciculos aliquot epistolareis, e quibus nonnullas
statim epistolas sublegi, nempe insignioreis, quarum illius quaedam
sunt, quaedam doctissimorum huius aeui virorum illis respondentes.
Animauit autem ad hoc me furtum in primis quod quemadmodum
1o beatos istos rebus omne genus cumulatissimos quaedam etiam sub¬
lata fallunt, sic Erasmum roîs 76v Movody xepnAios instructissimum
non sensurum putabam, etiamsi aliquid sustulissem : deinde quod hic
vir me minus quidem merentem sic amat ex animo vt etiam in se