Nec scribere nec eloqui possum, D. Gaspare clarissime atque idem
iurisconsultissime, quantum mihi doloris accesserit, vbi te febri la¬
borantem inaudieram; quae vt te incolumi pereat male, superos
queso. Tuam enim salutem tanti ac meam facio. Nam cum mihi
fueris etiam ab ipsa pueritia amantissimus, non potui non vehementer, 5
vt addecuit, ingemiscere.
Cogitanti itaque mihi qua ratione valetudinem tuam, quae mihi
quoque haud dubium molestissima est, quasi alexipharmaco quopiam
subleuarem, visum est ex ingenti epistolarum aceruo aliquot deligere,
quas Erasmus Roterodamus, theologus ille vel omnium consensu ro
doctissimus eloquentissimusque, ad claros et insignes viros scripsisset,
aut ad hunc illi; sed pauculas modo, quas diuinabam tibi gratissimas
fore : quanquam nihil non sciam tibi esse gratum quicquid ab Erasmo
proficiscitur; qui quidem de homine (vt dignus est) tam amanter
sentis vt amantius non possis. Et illius egregiae dotes sic orbi vni- 15
uerso notae sunt, sic excellentium virorum literis celebratae, sic quo¬
que summi Pontificis authoritate comprobatae, vt nullius egeant
suffragio. Ipse vero hoc est animo vt prorsus huiusmodi subsidia
refugiat. Sed vt esset quo te oblectares, has epistolas collegi tibi;
quae, qua es erga virum charitate et quo soles oblectamine capi, 20
quoties Erasmeum aliquid offertur, [et] te, vti spero et opto, pristinae