OCR Output

501] FROM SEBASTIAN GIUSTINIAN 597
dam, si labefactata, non dissuendam aut praescindendam, sed sarcien¬
dam, restituendam, reconciliandam fulciendamque voluere sapientes.

Non possum equidem non commoueri tanti viri consuetudinis
desyderio; in quo vno sunt omnia quae rectam muniant viam ad
virtutem, quae iter expediat ad felicitatem. In eo sunt lepidissimi
mores, singularis innocentia, veneranda cum decenti quadam comi¬
tate grauitas ac festiva cum grauitate affabilitas, exacta multiplexque
doctrina; vt non philosophiae, non iuris ciuilis pontificiique scientia,
non Graecae Latinaeque litteraturae perinde ac in vtraque natus
fuerit eruditio, non theologia, scientiarum finis ac meta omnium,
desyderantur. Nil agit vspiam quod non rationi quadret, nil non ad
perpendiculi regulam dirigit. Nullus omnino motus habitusque
corporis non decorus, non venustus, non ingenui pudoris plenus,
nullus sermo qui non concinat auribus. Adde quod non sit quasi
illud ex aureo Amasis vase turpi vsui setuato conflatum simulacrum,
at atria ei nitent omnia stemmatibus referta clarisque adornata
suorum imaginibus, vt nemo miretur si huiusmodi non sinam vel
incuria vel intermissione labefactari soluique amicitiam. Hunc
mihi praecipue delegeram quem colerem, quem aemulari contende¬
rem; magnum nimirum erat mihi calcar ad virtutem. Certus sum
proinde impensius talis amici iacturae reparandae incumbere, illum¬
que quasi luxatum membrum restituere. Si fieri sinat, perpulchre
mihi consultum fuerit; sin minus mecum in amore consenserit,
praebebit certe ad iacturam ansam gladiumque ad deploratum
membrum non sine meo dolore, absque tamen mea causa, rescinden¬
dum. Quo fiet vt et vicem meam doleam, eique pro nostra spreta
Nosti, mi Erasme, nostrum in eum, quem
Da, precor, operam vt ei per
Tu interim nos ama,

succenseam amicitia.
satis superque explicuimus, animum.
te clarus, expressus atque conspicuus sit.
redamarique scias. Vale, litteratorum reipublicae praesidium, meum
decus atque animae dimidium meae.

Londini tercio Cal. Tulii 1517.

119. concinat scripsi : concinet MS. 127. lixatum MS. : corr. LB.

120, Amasis] Of. Hdt. 2. 172.

=

IO

135