OCR
580 LETTERS OF ERASMUS [1517 principis simulacrum oculis subiiciunt, si qui tamen id scite vereque effinxerunt. Ceterum ex bonae fidei scriptoribus super alias in20 numeras hec precipua capitur vtilitas, quod non alia res aeque vel bonorum regum animos ad res cum laude gerendas accendit vel tyrannorum cupiditates cohibet ac refrenat, dum vtrique cernunt horum literis suam vitam omnem mox in totius orbis, imo seculorum omnium, theatrum producendam ; et quicquid nunc vel in abdito 25 patrant vel ascito fuco praetexunt vel metu dissimulari cogunt verius quam ignorari, paulo post clarissima in luce sub oculos omnium traducendum, cum iam metu pariter ac spe libera posteritas, nec vllo corrupta studio, magno consensu recte factis applaudet parique libertate his diuersa explodet exsibilabitque. Nec enim arbitror 30 quenquam, non dico principem sed tyrannum, sic penitus omnem hominis sensum exuisse, vt vitam sibi iucundam ducat, si norit suum nomen apud posteros omnium aetatum ac nationum animis tam inuisum et execrabile fore quam nunc est Neronis, Caligulae, Heliogabali, Commodi, Domitiani ac Iuliani; ad quorum mentionem, 35 ceu portentorum verius quam principum, nemo iam non despuit, non abominatur, non detestatur. Nam Vitellius viuus etiam male gesti imperii poenas dignas dedit; quas et Nero daturus erat, ni supplicii foeditate deterritus ipse sui carnifex esse maluisset. Quod quidem exemplum vtinam in haec vsque tempora duraret, si quis 40 (quod Deus omen auertat) similis illorum existeret. Nunc enim nihil est impunitius quam quod nulla satis grauis animaduersio pensare queat, male obiti magistratus culpa. Jam in ceteris historiae dotibus quantum aliis quisque tribuendum putet, ipse viderit suo arbitratu. Illud opinor apud eruditos omnes in confesso esse, quod 45 ad narrationis fidem attinet, primas deberi Suetonio ; qui, vt quidam non infestiuiter dixit, prorsus ea libertate scripsit Cesarum vitas qua vixerunt ipsi. Propemodum aequarunt Suetonium hac sane laude Aelius Spartianus, Tulius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio,. Flauius Vopiscus, licet eloquentiae 50 viribus sermonisque politie multo inferiores. Proinde mihi quidem digni videbantur vt eorum lucubrationes studiosi summa fide seruarent, quorum fide factum est vt tantarum rerum tam certa memoria duret in hane vsque nostram aetatem. Ac Suetonium quidem nescio quo deo propicio et antehac non ita passim deprauatum, nune 20. ay: praecipue B?. aeque B : eque a. 22, refrenat a?: reseruat a!. 26. a?y: oculis al8, 28. ay: vila p*. a’: factus a!. 29. his ay: iis B2. a? : explodat at. go. non... sed add. y. 32. animis add. y. 33. nunc add. y. a’: Calugule al. 34. Domitiani ac Iuliani add. y. 39. si quis .- . 40. existeret add. y. 42. ay: obti 8°. ay: culpa B?. 45. a?: debere al. 47. a7: equarant al, 50. sermonisque politie add. a’. 51. vt eorum a? : quorum al. 53. vsque add. a’, Ae a?; Et at edo S] 18. oculis] Cf. Hor. A. P. 181.