OCR Output

83] FROM BUDAEUS TO TUNSTALL 573

5

pereruditum; qui nune in Vrbe Graecorum scholae praefectus
est a Pontifice. Is quum omnia causa mea cuperet, non magnopere
iuuare me potuit. Quum ageret fere in comitatu Regis multis ab
hac vrbe milibus distractus, et ego frequens in vrbe raro in
comitatu fuerim, fecit libens id demum quod potuit, vir summa 445
comitate praeditus; vt et nonnunquam praesens mihi aliquid
praelegeret, id quod vicies non contigit, et absens librorum scrinia
concrederet et penes me deponeret. Certe tyrocinium nullo sub
deductore feci.

En tibi, vir humanissime, studiorum meorum curriculum, quod 450
sub patre indulgente suppeditanteque facile inchoaui, haud scio quam
auspicato. Patre orbatus annos abhine quindecim ac multa in¬
commoda perpessus fortunaeque improbitatem multipliciter expertus,
cursum nihilo secius institutum peragere velis remisque contendi,
remoram tantum vnam molestissimam sensi aduersae, vt dixi, 455
valetudinis: ac nihil aeque mihi animum illum alacrem in haee
studia incumbentem contraxit ac demisit quam assidua mortis
meditatio in horas imminentis, quum saepe mihi spiritum interclusum
subindeque restitutum meminerim. Patri copioso haeres relictus
non ex solida vncia (semissem enim maximus fratrum primigeniorum 460
iure tulerat), ex matris haereditate eandem partem quadriennio post
habui. Hoc fere fuit subsidium instituti mihi cursus cum iis quae
vtcunque accesserunt, ita vt interim nihil quicquam acceptum tulerim
liberalitatibus aut regum aut fortunae. In quo cursu studiorum
patrimonii iacturam multam feci per incuriam ciuilis frugalitatis, 465
etiamsi naufragium euasi,

Id quod sequitur ex tua epistola non tam mihi iucundum quam
quibusdam amicorum meorum fuit, qui tibi ob eam rem multa bona
dari diuinitus cupiunt. Hortaris me vt in Jocis iuris explicandis
emendandisque erroribus qui inualuerunt ne lassescam, mihique ita 470
gratulari videre quasi laboris et conatus ratio mihi constiterit in
eorum hominum eleuanda autoritate, quos iuris magis Accursiani
quam ciuilis et Rhomani consultos fuisse apud doctos conuenit.
Atqui vt mihi ille labor nunquam poenitendus visus est, cum ob alia

. . 446. praeditus add. B.

444. raro D: rarissimo 8. 445. vir. k edit
447. et absens D: absens etiam B. 450. vir humanissime add. 8.
453. improbitatem D: iniquitatem $. 455. vt dixi add. B. 459. DB:
copiose N. 461. ex B: ac D. 463. vicunque add. B. : 464. studio¬
rum add. B. 465. ciuilis frugalitatis add. B. 466. euasi D; vitaui B.
470. erroribus qui inualuerunt add. 8. lassescam D: elangueam 8. mihique
B: mihi D. 471. videris £.

452. Patre] John Budé, +28 Feb.
1501,
461. matris] Catherine Le Picart,

+2 Aug, 1506. Her mother was a
Poncher.
472. Accursiani] Cf. Ep. 134. 26 n.