574 LETTERS OF ERASMUS [1817
475 multa, tum ob id praecipue quod eius laboris fructus latissime patere
et ad plurimos studiosorum pertinere dictitabatur ; ita nescio
quomodo piget opus diu desitum iam ac pene derelictum retractare,
quodque tumultuosis primordiis memini esse inchoatum. In quo
sane meam culpam et agnosco et deprecor (si etiam nune deprecari
480 liceat) qui flagranti tum animo moderari non potui, quo minus iuris
prudentiae causam velut in concilio antiquitatis peritorum agerem,
cum eorum hominum conuicio qui iuris ciuilis maiestatem imminuere
ledereque non verebantur: quibus vt ipsis in crimen id verti a
nonnullis videbam, ita neminem adhuc extitisse sciebam qui ex
485 formula legum postulatos etiam perageret reos criminibus enarratis
corona exaudiente ac iudicibus missis in consilium. In eos dicendi
primas partes occupaui libentius sane atque alacrius quam nune
alteram actionem suscipiam. Si quis vero alius existat qui has sibi vi¬
ces deposcat, est alia iam mihi instituta commentatio, quae animi mei
490 contentionem a lectione iuris auocauit in diuersum ; iuuantque me
magis ea scribendi argumenta quae non tam angustis finibus circum¬
scripta sunt: neque enim mouere se libere expatiarique potest
animus lectione longa ac multiplici quasi farragine obesus et lasciuiens,
nisi late patentem materiam veluti campum liberum et apertum ad
495 excursionem habeat. Neque hoe non esse vitium interdum intelligo
animi parum frugi sibique indulgentis imprudentius, sed si ad
normam seueritatis et frugalitatis adigere moderarique gestientem
stilum in animum induxerim, cum omnem animi alacritatem
abstulerim et fortasse ieiunum exuccumque reddiderim, tum etiam
300 meo Genio Mineruaeque repugnarim : id quod mihi in eam causam
valere volo quam cum Erasmo dudum in iudicium deduxi. Verum
enimuero quum hune mihi laborem lucrifacere animoque meo
obsequi hanc operam detrectanti per eorum veluti creditorum
flagitationem non liceat, quod me de pollicitatione temeraria iden¬
505 tidem appellant, ipsorumque adeo iuris studiosorum, quos iam ipsos
mecum in gratiam redisse demiror ac stupeo iniuriaeque mihi
persecutionem vltro etiam condonasse, quam ipsi non solum atrocem
sed etiam sacrilegam esse putabant ob suggillatam a nobis numinum
suorum maiestatem—non id aut gratiae aut potentiae meae sed
477. piget D: pigere coepit B. 479. sane add. B. 481. DB: consilio
N. peritorum D: peritissimorum £. 483. in DB: om. N. 484. sciebam
D: noueram B. 435. enarratis D : expositis £. 486. corona exaudiente
add. B. 487. atque alacrius add. B. 488. vero add. B. 489. iam DB:
om. N. 490. DB: auocarit N. 496. imprudentius add. B. 497. adigere
DB: adigerem N1 Lond.: adegerim N°, moderarique . . . 498. stilum D :
gestientem stilum moderarique seuerius £. 499. abstulero B. reddidero B,
500. meo add. B. repugnauero B. 501. dudum add. 8. 503. hane
operam detrectanti add. B. 504. quod D: qui £. 506. rediisse $.