diutius ille me stipendiarium ac pene nexum prae auiditate haberet.
Tandem literis apud nostros paucis annis illustratis Italiae commercio
librisque sensim vtriusque linguae huc aduectis, cum ego sarcire
410 damnum contenderem aetatulae transactae per inscitiam, nec pecuniae
in coemundis magno libris nec labori in ediscendis parcerem, ac
quotidianas sesquioperas a me plane exigerem omni vacatione
adempta, eo primum perueni, vt dediscere instituerem quae male
edoctus eram—quae mihi discendi primordia negocia multa exhibuer¬
415 unt; nihil enim didiceram mÀùv ypappáTov, kal raðra PEVTOL KAKA, KAKOS—!
deinde vt vltra praeceptori illi Graeco ne auscultarem praelegenti,
etiam si ad me ventitabat, libros empturienti venditans ac scriptitans
quanti semel indicasset. Quid tu hic, vir ingeniosissime ? potesne
iterum quod incommodo mihi verto, id tu in bonum cessisse cessurum¬
420 ue ostendere ?
Iam vero aduersam valetudinem non tam mihi agnatam, vt arbitror,
quam cognatam et ingenitam quantum mihi facessisse negociorum
putas? cum mihi se semper comitem sequaciorem vmbra praeberet,
quocunque agerem me terrarum, quicquid instituerem: e0 jam
quoque ipsa molestior, quod eius crimine literarum studium, cum a
medicis, tum ab omnibus mihi obuiis propinquis iuxta alienisque,
plus iam annos quindecim male audit, vt insanum et exitiabile;
literarum eo amplius Graecarum, vt vesanum, vt dirum, vt piaculo
dignum, etiam si nuper coepit esse plausibile et expetendum. Nec
430 tamen ideo velim vt omnino me expungas e numeris classicorum, vi
domestica atque vmbratica eruditione institutum: posse enim sic
quoque mihi videor inter iuniores centuriari, cum inter munifices
profiteri coeperim mec praepropere nec infelicissime, vt vestrae
amborum autoritati libens aliorumque credo. Interim bis Rhomam
435 adii vrbesque insignes Italiae, doctos vbi homines non ita multos per
transennam vidi potius quam audiui, et literarum meliorum pro¬
fessores tanquam a limine salutaui; quantum scilicet homini licuit
Italiam raptim peragranti nec ibera legatione. Sed et domi non¬
nunquam doctorum hominum familiaritate vsus sum: in quis
ue colui Toannem Lascarim, virum Graecum, vtraque lingua
407. ac pene . . . auiditate add. B. 408. paucis annis D; quogue paucis 8.
409. huc add. B. 411. ac quotidianas D : quotidianas etiam 8. 412. omni
... 413, ademptaadd.B. 414: quae ... 415. kanes add. B. : 416, prae¬
legenti add. B. 418. vir ingeniosi sime add. B. 423. comitem add. B.
424. quicquid instituerem add. B. 425. quoque add. B. 426. propinquis
iuxta alienisque add. B. 428. vt dirum vt 8 : et D. 429. dignum 8:
simile D. et expetendum add. B. 434. libens add. B. 435. vbi D:
ibi £. non ita multos add. B. 437. quantum scilicet D: vtique
quantum £. 440. D? : praecipuae DEI Lascarem 6.