564 LETTERS OF ERASMUS [1517
indignabunde dedendi. Quis enim in tam longae tamque molestae
valetudinis taedio non se vel medicorum placitis vel vxoris precibus
vel amicorum monitis permitteret, vt complorata spe literarum?
Certe nisi genesim philosophicam habuissem, iamdiu Philologiam
meam domo exactam habere res suas sibi iussissem ; vt priscum
verbum vsurpem.
Non igitur me praeteriit, quum superiora illa dicerem, ex literarum
studio recte atque ordine instituto sperandam illam esse euthymiam
in scholis philosophorum cantatissimam, homini praesertim ortho¬
doxae philosophiae initiato eiusque decretis digitis, vt aiunt, consertis
haerenti; aut, si ad normam veritatis loqui volumus, euthymiae
simulacrum et imaginem: quandoquidem germanam iustamque
euthymiam, id est animi plenam securitatem (quae non nisi coerci¬
tis affectibus ac rationis vi compositis omnibusque sensibus ad
obsequium animi tranquilli redactis suos implesse numeros dici
potest), in hac vita haberi non posse existimo. Quippe diui Pauli,
religionis verae ac pietatis architecti, elogio nouimus imminere
nobis illum hostem infestum, simul et perpetuum demonarchen,
primigeniae noxae suasorem et impulsorem, contra quem in procinctu
nunquam non stare nos debere autumat, nec interim ynquam
securitati indormiscere; esse enim eiuscemodi hostem qui praelio
quidem interdum, bello nunquam vineatur. Is in omnes occasiones
intentus et imminens, quum magnos subinde tumultus atque im¬
prouisos in sensibus cieat, non est vtique quod quisquam sartum se
ac tectum fore ab eius incursionibus confidere debeat, tanquam intra
philosophiae praesidia atque in arcem ipsam euthimiae penitus se
abstruserit, quum nullum sit hosti praesidium inaccessum; nobili
eiusdem diui Pauli exemplo, qui ne gratiae quidem maioris praeroga¬
tiua huic eximi certamini potuit.
Sed vereor ne in dreporaXcias et ineptiae vitium imprudens
delapsus sim, cui in epistolae breuitate philosophari obiter succurrerit,
homini philosophiae tyrunculo. Proinde ad epistolam tuam redeo,
in qua illud perfacetum mihi visum est, quod Erasmum et Budaeum
quasi duos Milones in arena quadam Palladia committere videris,
Mercurio designatore et agonotheta instructoreque certaminis, specta¬
tore te eodem et plausore ancipiti atque in vtriusque fauorem
ambigente: quo quidem epistolae tuae loco cum a me gratiam sane