fallacique expenderentur. Est sua philosophiae libra, quam nec
forum venalium nec iudiciale nouit, quod rebus ipsa caducis et
tempore perituris aestimationem quanti minimo statuit, aeternis
autem quanti plurimo, ne a verbis iuris conditorum recedam.
Huiusmodi aestimationis fructum Philologia, altera mihi coniunx, ex 95
dote sua tandem perceptum ire me subinde mihi spondet: quam ego
non more nostratium hominum deamare, sed misere deperire ab
amicis meis gentilibusque iurgabundis dictitor. Ex quo enim illam
in domum meam induxi, nec fortunis nec valetudini, vt ipsi aiunt,
recte consuluisse visus sum. Id quod cum mihi vicio iure vel iniuria roo
vertatur, homini sex liberis aucto vnicaque filiola, ab iis quidem qui
se ideo frugi esse homines censent, quod argentariam facere ac
patrimonia quantumuis ampla architectari norint, haud dum tamen
vxoris illecebris ac puerilibus blandimentis, rei familiaris procacibus
auocamentis, medicorum minacibus interdictis, denique morbi taedio 105
ac carnificina, adduci aut perpelli potui vt huius Aegerie meae
congressu diurno, nocturno, domi, peregre, ruri aut in vrbe absti¬
nerem. Cui etiam tum ipsi cum annos abhine duodecim vxorem
ducerem liberorum meorum matrem, contra omnium ferme vxoriorum
hominum opinionem, nuncium non remisi: sic enim statuebam mihi 110
esse faciundum, vt coniugem quidem legitimam haberem liberorum
parentem, ex Philologia autem libros, id est nominis mei aeternam
memoriam, si ingenium mediocre industriam non defecisset,
prolemque immortalem gignerem. Liberos iam plureis aliquanto
quam libros genui, plus corpori fortasse quam animo indulgens. 115
Posthac, vt spero, marcescente corpore animus in dies vegetior et
viuidior fiet. Vtrungue autem simul ex aequo prolificum esse
nequit, sed cum emeritae facultates corporis esse coeperint, tum
demum viribus animi stipendia plene procedent. In hoc autem
studiorum progressu atque etiam procursu persaepe inhibitus sum 120
ac prope retroactus aduersa valetudine, quae mihi negocia tam multa
exhibuit, vt non semel impetum coeperim vitae a me institutae
tenorem abrumpendi et desidiae atque inertiae affectum iam corpus
94. conditorum D : -prudentium B. coi, 98. amicis
meis D: agnatis £. iurgabundis add. 8. 99. vb ipsi aiunt add. B.
Tor. vnica 8. 104. vxoris D: aut vxoriis B. ac D: aut 8. aut ante rei,
medicorum, denique add. B. 708. etiam tum add. B. 109. ducerem D:
accepi B. Iro. opinionem D: morem $. sic enim statuebam D : quippe
qui sic statuissem £. 112. ex philologia autem D: caeterum ex philologia 8.
idest D: & B. 113. si ingenium . . . defecisset add. B. 116, marcescente
D: marcente sensim £. 118. sed D: at 8. tum F: tamen D. II9. pro¬
cedent D: processura sunt £. 120, atque etiam procursu add. B,