OCR
583] FROM BUDAEUS TO TUNSTALL 568 fallacique expenderentur. Est sua philosophiae libra, quam nec forum venalium nec iudiciale nouit, quod rebus ipsa caducis et tempore perituris aestimationem quanti minimo statuit, aeternis autem quanti plurimo, ne a verbis iuris conditorum recedam. Huiusmodi aestimationis fructum Philologia, altera mihi coniunx, ex 95 dote sua tandem perceptum ire me subinde mihi spondet: quam ego non more nostratium hominum deamare, sed misere deperire ab amicis meis gentilibusque iurgabundis dictitor. Ex quo enim illam in domum meam induxi, nec fortunis nec valetudini, vt ipsi aiunt, recte consuluisse visus sum. Id quod cum mihi vicio iure vel iniuria roo vertatur, homini sex liberis aucto vnicaque filiola, ab iis quidem qui se ideo frugi esse homines censent, quod argentariam facere ac patrimonia quantumuis ampla architectari norint, haud dum tamen vxoris illecebris ac puerilibus blandimentis, rei familiaris procacibus auocamentis, medicorum minacibus interdictis, denique morbi taedio 105 ac carnificina, adduci aut perpelli potui vt huius Aegerie meae congressu diurno, nocturno, domi, peregre, ruri aut in vrbe abstinerem. Cui etiam tum ipsi cum annos abhine duodecim vxorem ducerem liberorum meorum matrem, contra omnium ferme vxoriorum hominum opinionem, nuncium non remisi: sic enim statuebam mihi 110 esse faciundum, vt coniugem quidem legitimam haberem liberorum parentem, ex Philologia autem libros, id est nominis mei aeternam memoriam, si ingenium mediocre industriam non defecisset, prolemque immortalem gignerem. Liberos iam plureis aliquanto quam libros genui, plus corpori fortasse quam animo indulgens. 115 Posthac, vt spero, marcescente corpore animus in dies vegetior et viuidior fiet. Vtrungue autem simul ex aequo prolificum esse nequit, sed cum emeritae facultates corporis esse coeperint, tum demum viribus animi stipendia plene procedent. In hoc autem studiorum progressu atque etiam procursu persaepe inhibitus sum 120 ac prope retroactus aduersa valetudine, quae mihi negocia tam multa exhibuit, vt non semel impetum coeperim vitae a me institutae tenorem abrumpendi et desidiae atque inertiae affectum iam corpus 94. conditorum D : -prudentium B. coi, 98. amicis meis D: agnatis £. iurgabundis add. 8. 99. vb ipsi aiunt add. B. Tor. vnica 8. 104. vxoris D: aut vxoriis B. ac D: aut 8. aut ante rei, medicorum, denique add. B. 708. etiam tum add. B. 109. ducerem D: accepi B. Iro. opinionem D: morem $. sic enim statuebam D : quippe qui sic statuissem £. 112. ex philologia autem D: caeterum ex philologia 8. idest D: & B. 113. si ingenium . . . defecisset add. B. 116, marcescente D: marcente sensim £. 118. sed D: at 8. tum F: tamen D. II9. procedent D: processura sunt £. 120, atque etiam procursu add. B, 92. quod D: quae £. 108. duodecim] This passage is the sole authority for the date of Budaeus marriage. His wife, who at the time 002 was ‘only 15, was Roberte Le Lieur, of a Norman family settled in Paris. See Delaruelle, G. Budé, p. 84.