OCR Output

556 LETTERS OF ERASMUS [1517
30 olim tibi fauisse vel adhuc fauere, memini. Precor Deum omnipo¬
tentem vt diutissime et felicissime valeas, doctorum omnium speci¬
men singulare. Ex Cantebrigia Kal. Maii.

Bouillus tuus,

580. From HENRY BULLOCK.

Deventer MS. 91, f. 105. Cambridge.
LB. App. 137. 4 May (1517).

(Shortly after Ep. 579; evidently answering a letter in which Erasmus
apologized for the inclusion of Ep. 449 in B.]

BOVILLVS ERASMO 8,

APAGE, obsecro; nihil quicquam absurdius audiui. Auertat a me
Deus hanc infamiam, vt nolim esse editam meam epistolam, licet non
bene Latinam nec tam diligenter vt vellem conscriptam ; cui tu
perlonga nec minus amica, tum omnium iudicio non solum acutissima

5 sed etiam elegantissima responderis. Adeo (vt vere dicam) non dis¬
plicuit, praeceptor doctissime, vt magna mearum fortunularum parte
tale quidpiam emissem ; quod et facto demonstrassem, si facultas
voluntati non defuisset. Quin mirabar potius generositatem seculis
inauditam ac raram quandam modestiam tuam, qui non dedignareris

10 tui nominis claritatem simul ac immortalitatem mihi licet obscuris¬
simo communicare, tum qui meas tenebras tuo splendore velles illu¬
strare. Nam reputanti mihi pertenuem istam eruditionis vmbram, ad
quam vnius propemodum oculi per minutiores istas Graccanicas
litteras et sanitatis iactura perueni, et mirabilem illam disciplinarum

15 omnium cyclopediam quam tu iam olim absoluisti, id mihi videor
tibi collatus quod ad ingentem oceanum perexiguus quidem riuulus.
Sed hoc mendacium ab inuidulo quopiam est confictum, quem male
habet tantum honoris mihi contigisse. Sunt nonnulli qui magna
voluptate mentiuntur, licet inde nihil commodi consequantur, Sunt

20 et alii qui inuidia moti detrahunt. Sed scio te prudentiorem quam
vt illis credas, stabiliorem quam vt istis moueare. Nunquam quis
hoc corculum meum a te separabit. Nihil mihi quotidie magis est in
votis quam vt contingat fortuna per quam possim ostendere qualem
erga te geram animum, i

25 Egritudo lente minuitur ; et quae tam celeriter et absque delibera¬
tione inuasit, nunc magno quodam consilio an sit adhuc me relictura
deliberat. Vale, rarissimum Musarum decus.

Ex Cantebrigia quarto nonas maii.

Bouillus tuus discipulus.