OCR Output

t
N
OU

579] BE
579. From Henry BULLOCK.

Deventer MS. 91, f. 120. Cambridge.
LB, App. 61. 1 May (1517).

[1517 is the only year after the publication of the New Testament in which
Erasmus revisited England. |

DOCTISSIMO SIMVL ET ELOQVENTISSIMO MAGISTRO ERASMO
HENRICVS BOVILLVS S. D. P.

Qvvx in concione nuper apud fratres quos vulgo Praedicatores
vocant, ego et Briannus, homo omnium te vno excepto mihi multis
nominibus charissimus, vna vt solebamus confabularemur, inter
cetera rettulit mihi te in Angliam reuersum incolumem, non sine
maximo per Musas mei cordis solatio: per quem ad te litteras 5

cr

dedissem, ni tam praecipitanter a nobis discessisset. Nunc autem
cogor vti manibus alienis, vrgente graui quadam aegritudine, quae
me non paucis comitata malis tam crudeliter oppressit vt desperarem
de vita, per dies aliquot medici magis victurus iudicio quam meo:
nunc autem meliuscule me habeo gratia superis. Auxit tamen to
nonnihil morbi vim huius aetatis nostrae singularis quaedam ingra¬
titudo, que tam maligne doctorum hominum meritis respondet,
maxime tuis. Vtinam maior rerum opulentia his contingeret qui
et ea scirent et vellent vti! Nune vero quibus adest facultas, si non
deesset voluntas, sunt adeo egregie tenaces vt celerius ab adamante

en

ferrum quam ab his nummulum casurum expectaueris, nisi quis
strenue et impudenter mendicet vel sit quouis Gnatone adulantior
aut Cretensibus mendacior. A quibus viciis tantum abhorret hic
animus meus, vt malim fortiter esurire quam pudendis et malis
artibus, etiam libertatis iactura, miseram quandam pecuniae summu- 20
lam vix ad necessaria suffecturam parare.

Professus sum per menses aliquot Euangelium Matthei, in quo
plus his tuis elegantissimis annotatiunculis quam longissimis non¬
nullorum commentariis sum adiutus, in nodis praesertim difficiliori¬
bus. Nactus sum casu quodam exemplar vetustissimum, quod in 25
omnibus ferme locis, vbi tu afirmas sic in vetustioribus codicibus
Latinis haberi, conuenit: quod et meis auditoribus ostendi. In coti¬
dianis sacris dum sanus eram (vt par fuit discipulo tam multis bene¬
ficiis deuincto) non solum tui sed horum omnium quos noui iam

17. quouis scripsi : quos MS. : quis LB.

1. Praedicatores] The site and 2. Briannus] See Ep. 262. 12 n.
buildings of the house are now occupied q. aegritudine] Cf. Epp. 576. 31 and
by Emmanuel College. 580. 25-7.